Caput II
Locus Augustini de Pelagianis, Causa finita est : quænam illæ causæ sint, quæ sine synodis finitæ intelligantur : duo Actorum loci comparantur : causæ Pelagianæ status ex Augustino : sufficiens judicium eidem Augustino quid sit : Capreoli Carthaginensis locus ; concilii Ephesini de Pelagianis decretum.
Hanc vero communem et pervulgatam esse controversiarum finiendarum viam, qui non intelligit, eum pacis inimicum, et [164] omnis ecclesiasticæ rei imperitum esse profiteor. Quare merito sanctus Augustinus de causa Pelagiana loquens hæc prædicat : « Jam enim de hac causa duo concilia1 missa sunt ad Sedem apostolicam : inde etiam rescripta venerunt ; causa finita est.2 » Recte atque omnino ex ecclesiastica disciplina. Neque enim quavis sub* orta quæstione sollicitandus orbis terrarum, aut generalia concilia statim convocanda sunt. Sed tantum ex certa causa, si graves per orbem dissensiones oriantur, si aliter non videtur coalitura pax. Sic enim ab apostolicis usque temporibus factitatum esse probavimus. Enim vero primum illud apostolicum concilium, in Apostolorum Actis, non ex eo præcise collectum vidimus, quod suborta esset quæstio, sed post ipsam quæstionem, « facta seditione non minima.3 » Hinc ad sedandas turbas collecta synodus, et expresse omnium quæsita sententia est, extititque illud ex communi consensione decretum, cui jam omnes pii acquiescerent. At ubi nulla erat contentio similis, « exurgens Petrus in medio fratrum dixit : Viri fratres, oportet impleri Scripturam,4 » de Juda traditore scilicet, et in ejus locum alio eligendo : quæ cum omnibus manifesta visa essent et locus Scripturæ luce ipsa clarior, nullius postea exquisita sententia est , sed in Petri sententiam, vel ipso silentio, omnes abiere ; atque, uti dixerat, ita sunt executi : quæ deinde ad nos, et ad secutam ætatem manasse vidimus ; nempe ut suborta quæstione, Petrus omnium princeps eloquatur : Petrus, inquam, ille, Petrive successor, cui totus grex creditus ; quo cum communicant omnes Ecclesiæ ; quique adeo conscius communis traditionis, communi eam nomine ab alto depromit, ac pro potestate læsam veritatem vindicat. Hanc si omnes recognoscant, tum in Petri decreto communem omnium, totiusque Ecclesiæ sententiam venerantur : sin autem oriuntur graves seditiones , fratresque inter se , maxime vero episcopi atque Ecclesiæ collidantur ; tum vero recurratur ad commune concilium ; et communis fides communi et expressa apostolorum sententia, Spiritu sancto auctore [165] declaretur : quo certe in cœtu, pro officii sui amplitudine, sit princeps ipse Petrus ; cæterum communi sententia judicium proferatur.
Quæ non eo dixerim, ut in omni quæstione, statim ac primo loco, Petri successor, longe licet positus, ab extremo orbe sit interpellandus, interim alii episcopi, quorum in Ecclesiis suborta sit quæstio, conticescant, utque ipsa mora hæresis invalescat. Non ita sancti Patres, quorum acta perlegimus. Habent enim episcopi omnes à Christo, ut docendi cathedram, ita virgam coercendi et ligandi auctoritatem. Sed cum judicarint, ad Petrum referant ; vel si omittant officium , aut tanta persona sit, quæ facile coerceri non possit, aut alia ejusmodi causa subsit, ultro Petrus insurgat, suoque ac nativo cursu ab eminentissima Sede, per pacatam Ecclesiam feratur veritas : Causa finita est, teste Augustino, nihilque addendum ultra, nisi quod ipse subdit : Utinam aliquando finiatur error.5
Neque enim aut Petri sede sedes ulla est altior, quo quæstio deferatur ; aut vero Petro major ullus apostolus ; aut ullum erectum est tribunal augustius, quod quidem ordinarie consistat in Ecclesia. Nam synodus œcumenica non assidue sedet, nec nisi ex causa, eâque rarissima ; neque ulla lex jubet, ullave consuetudo, ut ad eam referantur quæcumque quæstiones, de magna quamvis re ; sed de re obscura ancipitique, ac magnis altercationum nebulis involuta, uti Augustinum ipsum exponentem audivimus, ac sæpe audiemus.6 Nempe si talis nulla causa adsit, causa finita est : hæc nativa, hæc communis, hæc pervulgata via est. Cæterum ex certa causâ, subortis dissensionibus, alia extra ordinem, legitima tamen atque solemnia quærenda sunt ; concilii scilicet generalis auctoritas.
Id nos ecclesiastica gesta docuerunt. Sic enim profecto adversus Nestorium, executore Cyrillo, Cœlestini sententia secundum canones valitura erat, nisi graves postea motus extitissent. Ubi commotus est Oriens, scissæque sunt Ecclesiæ, convocatur [166] synodus7 ; nil repugnante Cœlestino ; imo etiam comprobante ; atque ejus sententia, eo quo vidimus ordine,8 retractatur.
Sic paulo post, in ipsis Eutychianæ hæreseos initiis, sanctus Flavianus9 ad sanctum Leonem scribebat, nil concilio opus esse, sed sola sancti Pontificis sententia.10 Ipse etiam Leo ad imperatorem : « Causam tam evidentem esse, ut merito à concilio fuisset abstinendum.11 » Non enim magnam causam negabat esse : imo vero maximam agnoscebat, de duabus scilicet in Christo naturis ; sed tamen evidentem nullisque adhuc, ut Augustini verbis utar, altercationum nebulis involutam : quare absque concilio facile transigendam, atque omnino Leonis decreto finiendam, si omnes Ecclesiæ consensissent.
Hinc sancti Augustini verbis de causa Pelagiana indubia fides : « Ad Sedem apostolicam duo concilia missa sunt ; inde rescripta venerunt, causa finita est : » ipso scilicet episcopalis ordinis, totiusque Ecclesiæ cum apostolica Sede consensu manifesto. Neque enim, ut idem Augustinus ait, « congregatione synodi (universalis utique) opus erat, ut aperta pernicies damnaretur.12 » Vide quam diligenter dictum, aperta pernicies : id namque est quod postea à Leone dicebatur, « tam evidentem causam13 esse, ut merito à synodo abstinendum » videretur. Sic ubique sibi consentit Ecclesia. Pergit porro Augustinus : « Quasi nulla hæresis aliquando nisi synodi congregatione damnanda sit ; cum potius rarissimæ inveniantur, propter quas damnandas necessitas talis extiterit. » Cur autem Pelagiani non eam Ecclesiæ necessitatem inferrent, eorum paucitas faciebat, quorum scilicet eodem Augustino teste,14 « profanas novitates, catholicæ aures, quæ ubique sunt, horruerunt. » Augustinus eos propter paucitatem, Maximianistis, exiguo ac vili Donatistarum frustulo, comparabat.15 Quin ipse Julianus conscius paucitatis, hæc jactabat passim : « Multitudinem nihil prodesse cæcorum ; honorandam [167] paucitatem, quam ratio, eruditio, libertasque sublimat.16 » Sed elegantem licet vaniloquentiam orthodoxi aspernabantur, nempe toto orbe prædicabatur vera fides ; in angulo orbis, quatuor vel quinque episcopi susurrabant, sive allatrabant. At propter eos, orbem catholicum commoveri, quanquam eam captabant gloriam , Augustinus non ferebat17 ; et sanctus Flavianus, eodem spiritu, Eutychianornm initiis synodum universalem denegabat, ne sanctæ Ecclesiae turbarentur.18
Hinc illud beati Augustini ad Pelagianos19 : « Quamvis dederit vobis Ecclesia catholica judicium, quale debuit, ubi causa vestra finita est, » etc. Audis ? judicium quale debuit, tantæ scilicet paucitati, et in aperta pernicie, ut supra vidimus . Quo etiam spectat illud ab eodem Augustino proditum : non jam audiendos eos « post factum illis competens sufficiensque judicium.20 » Quid sit autem illud sufficiens judicium, ex rerum motibus pendet. Nempe Cœlestinus, Cyrillus, Flavianus, Leo adversus Nestorium et Eutychetem, in ipsis initiis sufficiens putabant Sedis apostolicæ judicium ; sed quod ex se sufficiens videbatur, id gliscentibus odiis, et in grave schisma erupturis, jam non est sufficiens ; collectâque universali synodo opus fuit. Non ita res se habebant adversus Pelagianos ; sed datum à synodis africanis, Sede apostolica comprobante, judicium sufficiens fuit ; quia totius orbis consensus accessit. Sic conveniunt omnia, et ecclesiastici regiminis forma magis magisque illucescit.
Hinc etiam patet, quam bene conveniat Gallis cum beato Augustino, atque africanis Patribus. Nempe africani Patres agnoscebant in condemnandis Pelagianis eminere debuisse Sedis apostolicæ auctoritatem, à sanctarum Scripturarum auctoritate manantem.21 Hunc sensum episcopi gallicani sua Declaratione complexi, profitentur « primatum Petri, ejusque successorum à Christo institutum ; » quo jure « in decidendis fidei quæstionibus primas esse Romani Pontificis partes, ejusque decreta ad omnes et [168] singulas Ecclesias pertinere » doceat.22 Jam illud quod subdunt, illud irreformabilis judicii robur, in Ecclesiæ catholicæ consensu esse repositum, haud minus ab africanis Patribus accepere. Nempe Augustinus ideo à Pelagianis frustra peti contendit universate concilium, quod « in hoc fidei firmissimo et antiquissimo fundamento, ipsa toto orbe diffusa à se non discrepat multitudo.23 » En in quo ineluctabilis judicii robur collocet ; nempe in consensu orbis, et quidem in eo consensu apparere vel maxime oportebat earum Ecclesiarum consensum, ad quas lues Pelagiana pervenerat. Unde Augustinus passim memorat, Pelagianam hæresim à Romanæ Sedis præsulibus, Innocentio, Zozimo, Cœlestino, « cooperantibus synodis africanis, toto orbe damnatam24 : » quo facto nulla amplius, etiam œcumenicæ synodi, inquisitio superesset.
Id vero Capreolus Carthaginensis profitetur in ea epistola, alio Ioco memorata.25 « Si quid, inquit, forte novarum controversiarum inciderit, id discussioni subjiciatur oportet. At vero si quis ea quæ jam olim dijudicata sunt, denuo ad disputationem vocari sinat, is sane nihil aliud facere censebitur, quam de fide, quæ hactenus viguit, dubitare.26 » Dogma Pelagianum jam ubique damnatum ad examen synodi revocari vetat. At cur Nestorianum à Cœlestino damnatum ei examini subjicit ? Nempe quod nondum Nestorianos oppresserat ea, quam Capreolus adversus Pelagianos commendaverat, « apostolicæ Sedis auctoritas, et sacerdotum omnium consonans sententia. »
Quod autem postea in Ephesina synodo generali Pelagianorum causa tractata est, nil omnino pertinet ad fidei quæstionem. Sic enim ea de re Ephesini Patres, absoluta synodo, ad Cœlestinum scribunt8 : « Perlectis in sancta synodo commentariorum actis, in depositione impiorum Pelagianorum et Cœlestianorum, quæ à Pietate tua do ipsis constituta sunt, judicavimus et nos solida firmaque permanere debere, et omnes idem tecum statuimus, eos [169] pro depositis habentes. » De depositione agitur, quam per calumniam factam Julianus et alii jactitabant ; perlectique sunt commentarii, sive ad gestorum fidem, sive ad qualemcumque inquisitionem, ne deinceps importuni homines Ecclesiam fatigarent. Hinc editi Ephesini canones i et iv, quibus Caelestiani pro depositis haberentur.27 Ita quibus nulla synodus data esset, horum causa per synodum alia occasione factam ad qualecumque examen revocatur ; sed ut obstinatis tolleretur etiam extremum illud, « quod spem de synodo hucusque gesserunt.28 » Verba sunt Cœlestini Ephesinam synodum collaudantis. Sic, post Ephesinum concilium, præfectæ confidentiæ homines spem omnem recuperandae sedis amisere. Tanta synodi auctoritas est ! Cæterum de fide jam asserta quæsitum fuisse, neque gesta indicant, neque ea de re quisquam cogitavit ; et quæstio Pelagiana quod ad fidem attinet, sine ullo œcumenicæ synodi judicio, omnium Ecclesia » rum consensione finita est.
Footnotes
-
Carthaginense nempe, et Milevitanum. ↩
-
Aug. serm. cxxxi, de Verb. Evang. Joan., al. ii de Verb. Apost., c. x, n. 10 ; tom. v, col. 645. ↩
-
Act., xv, 2. ↩
-
Ibid., i, 15, 16. ↩
-
August., loco mox cit. ↩
-
Id., de Bapt. cont. Donat., lib. II, c. iv, n. 5, tom. IX, col. 98. Vid. sup., Diss. prœv., n. lxxi et seq. ↩
-
Ephesina. ↩
-
Sup., lib. VII, cap. IX et seq. ↩
-
Constantinopolitanus. ↩
-
Conc. Chald. part. i, ep. iv, tom. IV, col. 15. Inter Leon., post ep. xxi. ↩
-
Ibid., ep. xviii. Inter Leon. xxxiii, al. xvii. ↩
-
Aug., lib. IV ad Bonif., c. xii, n. 34 ; tom. x, col. 492. ↩
-
Eutychetis. ↩
-
Id., lib. II cont. Jul., cap. i, n. 1 ; tom. X, col. 525. Vid. c. x, et passim et imprim., lib. IV ad Bonif., c. xii, n. 32 ; col. 492. ↩
-
Contra Julian., lib. III, c. i, n. 5, col. 555. ↩
-
Jul. apud Aug., cont. Jul., lib. II, c. x, n. 35, 36, col. 550. ↩
-
Aug., ad Bonif., lib. IV, c. xii, n. 34, col. 493. ↩
-
Epist . Flav. ad Leon. Mag., tom. IV Conc. , col. 15. Vid. sup. ↩
-
Aug., lib. III cont. Jul., c. i, n. 5, col. 555. ↩
-
Id., ad Bon., loc. jam cit. ↩
-
Vid. Aug., pass. et ep. conc. Cart. ii cont. Pelag., an. 416. tom. II Conc., col. 1533 et seq. ↩
-
Declar. Cler. Gall., 1682 ; Præf. c. i et iv. ↩
-
Aug., lib. I cont. Jul., c. vii, n. 32. col. 516. ↩
-
Aug., ep. cxc, ad Opt., et pass. cont. Pelag. ↩
-
Vid. Diss. præv ., num. LXXvi ; et ep. Capr. inter act. syn. Ephes., tom. III Conc. , col 532. ↩
-
Conc. Eph., act. v, Relat. ad Cœlest., col. 666, 667. ↩
-
Conc. Eph., act. vii, col. 804, 805. ↩
-
Epist. Cœlest. ad Synod. Eph., part. III. c. xx, col, 1071. ↩
Chapter 289 of 396