Caput XXII. Objecta solvuntur : Turonemis secundi concilii canon : statuta Nicolai papæ canones Pontigonensis synodi : quæ Petri privilegio facta habeantur : sancti Leonis insig…
Objecta solvuntur : Turonemis secundi concilii canon : statuta Nicolai papæ canones Pontigonensis synodi : quæ Petri privilegio facta habeantur : sancti Leonis insignis locus.
His objicere solent, summorum Pontificum Decretales ab omnibus Ecclesiis, præsertim à gallicanis, summa cum veneratione fuisse susceptas, ac legis instar habitas : quæ quidem certa sunt, sed quæstio est, an Ecclesiæ eas Decretales indiscussas reciperent ? Receptas certe, et totius mundi reverentia consecratas, inviolabiles fuisse nemo negat. Nihil ergo ad rem, quod profert novissimus scriptor anonymus1 concilii secundi Turonensis, anno 567, canone xx, ita esse decretum ; « Quis sacerdotum contra decreta talia, quæ à Sede apostolica processerunt, agere præsumat2 ? » Dictum de sancti Innocentii epistola decretali ad Victricium Rothomagensem, capite xii,3 quæ epistola pridem tota Ecclesia obtinuerat. Pergunt Turonenses Patres : « Et quorum auctorum valere possit prædicatio, nisi quos Sedes apostolica semper aut intromisit, aut apocryphos fecerit. Et patres nostri hoc semper custodierunt, quod eorum præcepit auctoritas. » Eorum sane auctorum, quos Sedes apostolica bonos, probabilesque, non apocryphos ac suspectos duxerit. Allusum scilicet ad Gelasianum decretum, de Apocryphis ,4 ubique receptum. Jam vero quærimus, an aliter recepta ista sint, quam ilia sancti Leonis ad Flavianum epistola. Atqui eam non indiscussam receptam fuisse, nec nisi facto examine, toto orbe terrarum invaluisse constitit.5 Quo exemplo de cæteris judicandum, neque opplendæ paginæ præclaris verisque sententiis, quæ nihil ad rem faciant.
Nos autem, ne quid dissimulare videamur, ultro adducimus ea, quæ longe firmiora sint. Nempe inter statuta Nicolai I papæ, in concilio Romano hæc leguntur6 : « Si quis dogmata, mandata, [204] interdicta, sanctiones pro catholica fide, pro Ecclesiarum disciplina, pro correctione fidelium, pro emendatione sceleratorum, vel interdictione imminentium, vel futurorum malorum, à Sedis apostolicæ præside salubriter promulgata contempserit, anathema sit. » Quæ tam absolute, tamque universim dicta sunt, ut nihil aliud omnibus fidelibus, adeoque ipsis episcopis, quam cæcam, ut aiunt , obedientiam, relinquere videantur .
Neque ab iis abludunt, quæ à Patribus nostris, episcopis scilicet gallicanis, in Pontigonensi synodo, anno 876, sub Joanne VIII, canone i, dicta sunt : « Ut sancta Romana Ecclesia, sicut est caput omnium Ecclesiarum, ita ab omnibus honoretur et veneretur ; neque quisquam contra jus et potestatem ipsius, aliquid injuste agere præsumat ; sed liceat ei debitum tenere vigorem, et pro universali Ecclesia pastoralem exhibere curam.7 » Canone ii, « Ut honor Domno et spirituali Patri nostro Joanni summo Pontifici, et venerabili universali Papæ, ab omnibus conservetur ; et quæ secundum sacrum ministerium suum auctoritate apostolica decreverit, cum summa veneratione ab omnibus suscipiantur, et debita illi obedientia in omnibus conservetur. »
Sed hæc ex ante dictis elucescunt : inhæret enim ex perpetua Patrum traditione, ejusmodi decretis, interpretatio et exceptio inseparabilis ; ut Romani Pontifices, si quid contra canones, nedum contra legem Dei, et Scripturarum tramitem, decernerent, non id privilegio Petri ac Sedis apostolicæ decernere viderentur.8
Hinc illa, quam legimus professio obedientiæ, secundum Scripturas, secundum canones. Favebat et illud sancti Leonis, toties per ea quoque tempora celebratum : « Manet ergo Petri privilegium, ubicumque ex ipsius fertur æquitate judicium.9 »
Neque tamen ea, sive interpretatio, sive exceptio, ubique ac necessario addebatur ; fiebantque canones absoluta auctoritate, de præstanda obedientia, eo plane more rituque, quo passim ab apostolis dictum : « Obedite præpositis,10 » quod præpositi [205] contraria legibus et canonibus decretali haud facile præsumantur. Hac igitur lege Romanorum Pontificum decreta recipiebant : non quod sibi judicium adversus judicem arrogarent ; sed quod canonibus aperte adversa, non ipsi, sed canones respuere putarentur.
Hujus rei ne longius argumenta repetamus, exemplum habemus præ manibus, in ea ipsa, quam nobis objiciunt Pontigonensi synodo.
Nempe Joannes VIII, cui tam perspicuis validisque sententiis debitam obedientiam spopondissent , Ansegisum archiepiscopum Senonensem per legationem perpetuam, apostolicæ Sedis potestate extraordinaria, evehebat ; quod cæteri metropolitani, assentientibus coepiscopis, præter canones existimabant factum. Ansegiso Carolus Calvus imperator impense favebat. Quaerenti ab archiepiscopis, quid de jussis apostolicis responderent, data est responsio : « Ut servato singulis metropolitanis jure privilegii, secundum sacros canones, et juxta decreta Sedis Romanæ Pontificum, ex iisdem sacris canonibus promulgata, Domni Joannis papæ jussionibus obedirent : et cum imperator et legati apostolici satagerent ut absolute archiepiscopi responderent se obedituros de primatu Ansegisi, sicut Apostolicus scripsit ; aliud, nisi quod prædictum est, ab eis extorquere non potuerunt.11 »
Rex multa comminatus, vicesque apostolicas sibi commissas præferens , sua ac Papæ auctoritate præcepit ; ut Ansegisus « supergrederetur omnes ante se ordinatos, Rhemorum archiepiscopo12 reclamante, audientibus omnibus, hoc factum sacris regulis obviare. »
Interrogati rursus archiepiscopi à Joanne legato apostolicæ Sedis, de Joannis papæ jussione singuli responderunt : « Quod veluti sui antecessores, illius antecessoribus regulariter obedierunt, ita ejus decretis vellent obedire, » Subdunt acta : « Tunc facilius est illorum admissa responsio, quam fuerat in imperatoris præsentia13 : » Sic Legatus apostolicus, Episcoporum secundum canones lata responsa, æquo animo audiebat. [206]
Alia sessione legit « Odo Belgivacorum (id est Bellovacorum) episcopus, quædam capitula à Legatis apostolicis et ab Ansegiso et eodem Odone, sine conscientia synodi dictata, inter se dissona, et nullam utilitatem habentia ; verum ratione et auctoritate carentia.14 » Quid autem addit de iis, quæ nulla ratione, nulla canonum auctoritate fulta essent ? Nempe id : et ideo hic non habentur subjuncta : quippe quæ synodo irrita visa fuerint.
Sic majores nostri Romani Pontificis decreta, reverenter quidem, non tamen indiscussa suscipere consueverant : ipsi canones exequenti, aut secundum canones præeunti, reluctari nefas putabant.
Qui hoc obtentu omnia legitima imperia solvi posse nugantur, hos remitto ad theologos, qui ista pertractant. Nobis sufficit ex certo et perspicuo dogmate, objecta diluisse.
Footnotes
-
Anon., de Libert., etc., lib. VII, c. v, n. 10. ↩
-
Conc. Turon. ii, can. xx tom. V Conc., col. 859. ↩
-
Ep. Inn. ad Victric., c. xii ; tom. II Conc., col. 1252. ↩
-
Decret. Gelas. in conc. Rom., an . 494, de Script. apoayph. ; tom. IV Conc., col. 1261 et seq. ↩
-
Sup., lib. VII, cap. xv et seq. ↩
-
Conc. Rom. iii, sub Nic. I an. 863, can. v ; tom . viii Conc., col. 769. ↩
-
Conc. Pont., c. i et ii, tom IX, col. 285, 286. ↩
-
Vid. sup. Prof. Hinc ., c. xxi. ↩
-
Leo Mag., serm. iii in Anniv. Assumpta ejusd., c. ii. Vid. ep. Carol. Calv. ad Adr. II, inter Hincm. ep. ↩
-
Hebr., xiii, 17. ↩
-
Conc . Pontig., act. i, tom. IX, col . 281. ↩
-
Hincmaro. ↩
-
Ibid., sess . viii, col . 282. ↩
-
Conc. Pontig., sess. viii, col. 283. ↩
Chapter 309 of 396