Caput XXV. Bonifacius III seu IV eadem causa sancto Columbano presbytero suspectus
Bonifacius III seu IV eadem causa sancto Columbano presbytero suspectus.
Eadem suspicio etiam diutissime hæsit animis, quanquam synodus quinta à Vigilio papa, à duobus Pelagiis, atque etiam à Gregorio Magno comprobata erat. Qua de re extat sancti Columbam, seu Columbi, aut Palumbi, presbyteri, omni sanctitate conspicui, gravis epistola. Repetendum autem animo est, ejus synodi gratia, multas in Africa et Italia Ecclesias à Romana Sede. defecisse. Non ita Columbanus, qui in ultima Scotiâ, Romanæ tunc Sedi addictissima, natus et educatus. Cum tamen in Italiam post mortem Gregorii Magni venisset, ibique propter quintam synodum à Romanis Pontificibus approbatam, tam populorum quam præsulum scindi studia intellexisset, hæc ex monasterio suo Bobiensi1, instinctu Agilulfi Longobardorum regis, et Theodelindæ reginæ, scripsit ad Bonifacium III seu IV ; nondum enim id mihi constitit. Sic autem incipit epistola : « Totius Europæ [211] Ecclesiarum capiti, Pastorum Pastori, Bonifacio Patri, Palumbus. » Tum subdit : « Doleo de infamia cathedræ sancti Petri. » Tum illud : « Ut honore apostolico non careas, conserva fidem apostolicam, confirma testimonio, robora scripto, muni synodo : » in eo enim vim reponebant ; unde sequentia : « Vigila, Papa, vigila quia forte non bene vigilavit Vigilius, quem caput scandali isti clamant. » Postea : « Causa schismatis incidatur cultello quodammodo sancti Petri, id est, vera in synodo fidei confessione. » Ac mox : « Dolendum enim ac deflendum, si in Sede apostolica fides catholica non tenetur. » Tunc rogat Pontificem, « quare vel infamare auderet fidei orthodoxæ Sedem principalem. » Magnifice ac præclare de Sedis apostolicæ majestate dictum ; ac statim : « Ut caligo suspicionis tollatur de cathedra sancti Petri : » Tum : « Jam vestra culpa est, si vos deviastis de vera fiducia, et primam fidem irritam fecistis. Merito vestri juniores vobis resistunt, et merito vobiscum non communicant, donec memoria perditorum deleatur. Vestri erunt judices, qui semper orthodoxam fidem servaverunt, licet juniores vestri sint.2 » Juniores, illius sæculi stylo, inferiores vocat, cum prælati ac præpositi passim seniores dicerentur.
Ergòne, inquies, vir tantus dicere potuit ad Romanum Pontificem, merito ei non communicari ? Certe si pergeret, uti Columbanus putabat, hæresim profiteri, nec se admonitus corrigeret . Cæterum nihilo secius ipse in Sedis apostolicæ communione persistit : « Nos enim, inquit, devincti sumus cathedræ sancti Petri : licet enim Roma magna est et vulgata ; per istam cathedram tantum apud nos magna est et clara3 ; » dignitate scilicet ducta à Petro et Paulo apostolis. Neque enim aliter Scoti, qualem se profitetur Columbanus, Romam noverant, Romanis armis prorsus intacti ; solaque fides eis Romam commendabat. Unde hæc : « Roma orbis terrarum caput est Ecclesiarum : » quæ quidem, Roma scilicet, ideo præcellere videbatur, quod propter cathedram Petri, sit « fidei orthodoxæ Sedes principalis, » Hinc addit Columbanus : « Sicut magnus honor vester est pro dignitate cathedræ, ita magna cura necessaria, ut non perdatis vestram [212] dignitatem per aliquam perversitatem. Tandiu enim potestas apud vos erit, quandiu recta ratio permanserit. » Tum illud præclarum : « Unitas fidei in toto orbe unitatem fecit potestatis. »
Hinc de concilio quinto ab eoque sublata personæ unitate et dualitate naturæ dicit, tum ad ipsum Pontificem, qui eam synodum comprobasse diceretur : « Multi dubitant de fidei vestræ puritate : » mox : « Tollatis hunc nævum de sanctæ cathedræ claritate : non enim decet Romanæ Ecclesiæ gravitatem hac instantis levitatis fama moveri à soliditate veræ fidei.4 »
An ergo existimabat veram fidem extinctam esse Romæ, cum clerus universus totaque Ecclesia Romana suis Pontificibus adhærere ! ? Neutiquam. Imo vero dicebat ; « Ego enim credo semper columnam Ecclesiæ firmam esse in Roma : » quod nempe putabat, id non pertinaci animo factum, atque admonitos facile redituros ; neque unquam futurum ut cathedra Petri à vera fide, veraque Ecclesia pertinacibus studiis abrumperetur.
Eodem animo Gallos fuisse vidimus5 sub Carolo Magno, Ludovico pio, Carolo Calvo, religiosissimis regibus, post Nicænam secundam synodum, quam à Papa licet approbatam pro œcumenica non habebant, neque ullo modo admittebant : neque minus pii catholicique habebantur.
Neque hic necesse est afferre cum Polycrate Asianos, cum Cypriano Afros, cum Columbano Scotos, Gallos, Italos seu Longobardos, alios ; cum in promptu sit memorare Ephesini concilii ducentos, Chalcedonensis sexcentos, aliorumque conciliorum innumerabiles episcopos, iisque cohærentem catholicam Ecclesiam, à quibus Romanorum Pontificum decreta pro irrefragabilibus non sunt habita, quoad Ecclesiæ universæ consensione probarentur. [213]
Footnotes
Chapter 312 of 396