Caput XXIV. Pelagii I piis et orthodoxis suspecta fides propter approbatam synodum V, non ut doctor privatus, sed ut Papa suspectus, exposita fide, non allegata infallibilitate …
Pelagii I piis et orthodoxis suspecta fides propter approbatam synodum V, non ut doctor privatus, sed ut Papa suspectus, exposita fide, non allegata infallibilitate : se purgat.
Eodem loco memorare possumus Pelagii I tempore, Francorum regem Childebertum, et gallicanos episcopos, aliosque viros bonos, qui de hujus Pontificis fide dubitarunt.
Causa dubitandi fuit quinta synodus ab ipso suscepta ; quæ synodus multis occidentalibus videbatur concilii Chalcedonensis, ac sancti Leonis fidem infregisse.
Id si esset, non erat dubium, quin Romani Pontifices, atque ipse Pelagius decrevissent contra fidem, qui erroneam synodum in auctoritatem recepissent.
Hic Pelagius non inclamat, seque et Romanos Pontifices errare non posse, schismaticosque eos esse, qui in eorum decretis errorem suspicentur ; sed modeste se purgat, edita suæ fidei clara primum ad Childebertum Regem, qua anathematizari à se [209] declarat, quod sancti Leonis et concilii Chalcedonensis fidei adversetur : « atque hoc, inquit, breviter ad sanandam animum vestrum, vel omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum in Galliæ regionibus consistentium, faciendum esse perspeximus.1 »
Eodem fere modo episcopis Tusciæ satisfacit : « Hoc, inquit, Dilectionem Vestram certissime nosse desidero, me illam, donante Domino, custodire fidem, quam sacra apostolorum doctrina constituit, quam Nicænæ synodi firmavit auctoritas, quam Constantinopolitanæ, Ephesinæ primæ et Chalcedonensis sanctarum synodorum explanavere sententiæ ; nec quidquam de præfatarum synodorum definitionibus vel imminuisse me aliquid, vel auxisse, aut in aliquo permutasse.2 » Ac paulo post : « Hac igitur Dilectio Vestra fidei nostræ professione munita ignorantiam hominum edocere festinet. » Denique id subdit : « Si cui supersit scrupulus ( ad se veniat) ut rationabili satisfactione percepta, universali reformetur Ecclesiæ. Nos enim, secundum apostolicam sententiam,3 parati sumus ad satis factionem omni poscenti nos rationem de ea, quæ in nobis est fide, quia in nullo nos à sanctis Patribus deviasse cognovimus. »
Eamdem satisfactionem reddit epistola edita ad universum populum Dei : « Id autem est, inquit, ut fidem meam, annexa subter professione definiam, in qua Deo propitio, et rectæ me apostolorum doctrinæ, et Patrum inhærere vestigiis evidenter appareat.4 »
Cum nec sic animi penitus quievissent, tandem ad Childebertum regem integram fidei suæ professionem dedit, cum hac præfatione : « Veniens Rufinus vir magnificus, legatus Excellentiæ Vestræ, confidenter à nobis, ut decuit, postulavit, quatenus vobis, aut beatæ recordationis Papæ Leonis totum, à nobis per omnia conservari, significare debuissemus, aut propriis verbis nostræ confessionem fidei destinare : et primam quidem petitionis ejus partem, quia facilior fuit, mox, ut dixit, implevimus (De tomo Leonis scilicet, quod epistola x supra memorata fecerat). Ut autem deinceps, nullius, quod absit, suspicionis resideret [210] occasio, etiam aliam partem facere maturavi, scilicet propriis verbis confessionem fidei, quam tenemus exponens.5 »
Cum ergo id faciat pro auferendo suspicionis scandalo , atque ut modo legimus, ne ulla suspicionis resideret occasio ; apparet fidem ejus et regi et episcopis gallicanis, aliisque orthodoxis licet ac piis, fuisse suspectam, quibus satisfecit, fidem profitendo, non se infallibilem prædicando.
Respondebunt id fecisse humili condescensu. Imo profitetur id fecisse jussu Petri præcipientis reddendam omni poscenti fidei rationem : unde inquit, « fidem meam præsenti ad Excellentiam Vestram colloquio intimandam necessario judicavi ; » jubente scilicet Apostolo ; non humili ac voluntario condescensu.
Denique respondebunt, fuisse suspectum ut doctorem privatum, non autem ut Papam ; imo vero ut Papam : quo nomine quintam synodum , unde suspicio orta esset, suscepisset.
Footnotes
Chapter 311 of 396