Caput V. Non tantum pertinaces, sed Sancti post papale decretum, aliud quid desiderant
Non tantum pertinaces, sed Sancti post papale decretum, aliud quid desiderant.
Et quidem Augustinus, atque, Augustino interprete, Cyprianus, ab universali concilio, non elucidationem obscuræ quæstionis expectabant tantùm, quanquam et illam quoque, sed auctoritatem ac robur. Unde illud : « Res ad plenarii concilii auctoritatem roburque perducta est1 ; » et illud : « Potentior veritas de unitate veniens ; » et illud : Cypriani sententiam « catholicus orbis terrarum robustissima firmitate consensionis exclusit.2 » En quam auctoritatem, post Papæ decretum, non hæretici et pertinaces, sed sancti sacerdotes Cyprianus et Augustinus expectent.
Quod autem auctor anonymus Cypriano tribuit,3 tolerari omnino non potest : nempe ut quoniam sanctus Martyr dixit, se non ab altero, sed tantum à Christo judicari posse,4 ideo existimarit se ab omni non modo Romani Pontificis, sed etiam concilii [173] œcumenici correptione immunem ; quod si Cyprianus sensisset, inexcusabilis proterviae reus esset. Hæc ergo ad certos casus extraordinarios redigenda ; neque cum ab alio se judicari posse negat, existimandum est, ea voce alio, Ecclesiæ catholicæ aut etiam concilii generalis excludi auctoritatem. Certe Augustinus ei auctoritati cessurum Cyprianum docet ; atque in hac quæstione, non alteri auctoritati cedentem, non modo ipse probat, sed etiam imitatur.
Footnotes
Chapter 292 of 396