Skip to the text

Caput XIX. Formula consulendi Romani pontificis, rei gestæ serie, ac Patrum traditione explicatur

Formula consulendi Romani pontificis, rei gestæ serie, ac Patrum traditione explicatur.

Jam credo, ipsa rei gestæ series, et catholicorum in hac quæstione communis sententia, satis ostendit, quæ vis sit professionis ejus, quæ à Justiniano Hormisdam interrogante edita est : « Id credimus catholicum, quod vestro religioso responso fuerit intimatum.1 » Recte et ordine atque ex consueta formula erga Romanum Pontificem de fide rogandum ; cum merito praesumatur, non eum veritati, non officio defuturum.

Certe de episcopis sanctus Damasus Papa, ac synodus Romana sic scribunt : « Gallorum atque Venetensium fratrum relatione comperimus nonnullos, non hæresis studio ; neque enim hoc tantum mali cadere in Dei antistites potest, etc.2 » Si ergo tantum mali in singulos episcopos cadere non posse merito præsumitur, quanto magis in eum qui tanto loco præsit.

Quisquis ergo præpositos, ac præsertim omnium doctorem ac principem Romanum Pontificem de fide interrogat, is confidat in Domino veridicum responsum omnino secuturum ; at eam [197] πληροφορίαν ; quam commendat Apostolus,3 hoc est, eam fidei plenitudinem quæ penitus captivet intellectum, omni dubitatione sublata, in ipsa Ecclesiæ consensione stare credat.

Id in hac contentione ipse eventus docuit, et catholicorum omnium sensus. Unde etiam illud contigit, ut et de Romano Pontifice optima tantoque officio congrua præsumerentur, et interim dubitarentur. Ecce enim Joannes Maxentius ab Oriente Romam petit, sanctum Hormisdam de fide rogaturus. Quid tamen dixerit, audivimus,4 nempe si Romanus Pontifex præsens unum Trinitatis Christum dici prohiberet, totam Ecclesiam restituram, cumque ut hæreticum execraturam fore . Vides quam bona praesumeret, quam mala evenire posse crederet. Neque vero ea causa suspectus cuiquam esse debet ; neque aliter in aliis controversiis, viri boni catholicique senserunt . Ecce enim sequente sæculo, ad annum videlicet Christi 642, sanctus Martinus Papa, de Monothelitarum hæresi, collecta Lateranensi synodo,5 judicaturus sedebat ; ad eum ejusque synodum Ecclesiæ recurrebant undequaque terrarum ; an omni penitus dubitatione submotâ, hæc sanctorum abbatum6 supplicatio docet. « Certissime scientibus vobis sanctissimis, quod si aliter, quam à nobis pie postulata sunt, quidquam omnino integritatem fidei corrumpens, à vestra terminetur (hoc est definiatur) Beatitudine, quod absit, abfuturumque sit ; hoc enim omnino incredulum (id est, incredibile) nobis est : liberi sine dubio atque innocentes ab hoc quod fiet existimus.7 » Id ergo infaustissimum, difficillimum, rarissimum, atque adeo incredibile ; non autem impossibile judicabant. Quid enim erat, cur tam gravi obtestatione à se amolirentur ac deprecarentur culpam, quam omnino impossibilem judicassent ? Unde addunt se Martino judicaturo, « suam confessionem in cognitione offerre permanentes, in his quæ orthodoxe definit secundum Patrum et synodorum doctrinam et traditionem. » Hac conditione spondent consensionem ; si secus fieret, culpam à se deprecantur ; atque hæc coram sancto Martino profitentur, cum ipse sederet in [198] synodo de fide judicaturus, eamque professionem Martinus eique assidentes episcopi susceperunt.

Multa ejusmodi suis postea locis occurrent, quibus firmetur id quod contendimus : nempe in cæteris ecclesiasticis de fide judiciis, ipso etiam Romano Pontifice considente, inesse fidelibus animis piam fiduciam ; πληροφορίαν illam ac plenam certitudinem, in unius Ecclesiæ catholicæ judicio et consensione esse positam.

Footnotes

  1. Ep. ii Just. ad Horm., tom. IV Conc., col. 1517. ↩

  2. Ep. Syn. conc. Rom. sub Dam. ad Orient ., ex Collect. Holst., part. i, p. 166 ; et tom. II Conc., col. 892. ↩

  3. Hebr., x, 22. ↩

  4. Vid. sup., c. xviii. Vid. etiam tom. IX Bibl. Patr., p. 541. ↩

  5. Conc. Later. sub Mart. I ; secret. ii ; tom. VI Conc., col. 100 et seq. ↩

  6. Qui e Græcia Romam venerant, persecutionis vitandæ causa. (Edit. Leroy.) ↩

  7. Supl. abb. et monach., ibid., col. 171 . ↩

Chapter 306 of 396