Caput IV. Sancti Stephani Papæ contra rebaptizationem decretum, tota Sedis apostolicæ auctoritate factum, et tamen concilii generalis sententiam merito expectatam : sancti Augus…
Sancti Stephani Papæ contra rebaptizationem decretum, tota Sedis apostolicæ auctoritate factum, et tamen concilii generalis sententiam merito expectatam : sancti Augustini loci.
Hic censores nostri oppido conturbati, in partes se scindunt. Respondet Bellarminus,1 excusatum Cyprianum, quia « Pontifex noluit rem de fide facere sine generali concilio. » Et tamen pro cathedræ auctoritate præcepit, et decretum condidit, et ad omnes misit Ecclesias ; eaque res erat, ut aliud sentientes abstinendos putaret. Diserte Augustinus : « Putaverat abstinendos, qui de suscipiendis hæreticis priscam consuetudinem convellere conarentur.2 Ac si postea se repressit, non ideo intelligitur mutasse sententiam ; sed executionem prudentia temperasse, aut in aliud tempus distulisse. Hoc quidem non privati doctoris officium est.
Cæterum de abstinendo exiisse decretum illa indicant, quibus [172] Cypriani legatos Romæ à sancto papa Stephano, non modo hospitio fratrum, sed etiam omni Ecclesiæ tecto submotos Firmilianus testatur.3 Lupus ipse sic scribit : « Sanctum, inquit, Firmilianum Cæsareensem in Cappadocia archiepiscopum, Ponticæ diœceseos primatem, sanctus Stephanus pontifex communione suspendit.4 » Idem Lupus sancti Stephani rescriptum, summa et irrefragabili Sedis apostolicæ auctoritate editum esse contendit.
Sed age ut vis ; quavis distinctiunculâ causam istam, quasi in scholastico pulvere tueare. Certe Augustinus, non id quod tu profers, Cypriano excusationi obtendebat ; non ad aliud majus aut luculentius Papæ judicium provocabat : concilii generalis, totiusque Ecclesiæ catholicæ appellabat fidem ; in ea auctoritate fidei certitudinem reponebat. Hic hæreant necesse est, vel alia excogitent.
Footnotes
Chapter 291 of 396