Caput XXVII. Joannis XXII fidei professio, omnia quæ in apostolico officio gessit etiam circa fidem, iterum examinari posse demonstrat
Joannis XXII fidei professio, omnia quæ in apostolico officio gessit etiam circa fidem, iterum examinari posse demonstrat.
Nota est etiam illa professio quam Joannes XXII jamjam moriturus protulit. Is quippe de visione beatificâ ad extremum usque judicium dilata, cum multa dixisset, quibus in hæresis suspicionem venisse se sentiebat, moriens ea de re mentem suam sic explicat, subditque : « Insuper si quæ alia sermocinando, conferendo, dogmatizando, docendo, seu aliter quovis modo diximus, prædicavimus, vel scripsimus circa præmissa, vel alia, quæ fidem concernant catholicam, sacram Scripturam, vel bonos mores, ea in quantum consona sunt fidei catholicæ ; determinationi Ecclesiæ, sacræ Scripturæ, ac bonis moribus, approbamus : aliter autem illa habemus et haberi volumus pro non dictis, prædicatis et scriptis, et ea revocamus expresse ; ac ea quæ de prædicta visione, et omnia alia dicta, prædicta et scripta nostra de quacumque materia, ubicumque et in quocumque loco, ac in quocumque [215] statu, quem habemus, vel habuerimus hactenus, submittimus determinationi Ecclesiæ et successorum nostrorum.1 »
Quid se infallibiliter dixisse, praedicasse, docuisse, dogmatizasse, scripsisse credidit, qui hæc, moriens judicioque divino proximus, profitetur ? an non clare et liquido status quoque pontificii dicta scriptaque Ecclesiæ determinationi subjicit ? Ecclesiæ vero suos successores addit pro dignitate sua specialiter appellandos. Huic igitur potestati sua omnia examinanda et judicanda subjicit. Quid autem est subjicere , nisi retractanda atque examinanda omnia rursus, si Ecclesiæ ita visum sit, recognoscere ? Diceret saltem subjicere se determinationi Ecclesiæ, quæ ut privatus doctor docuerit : saltem decretales eas, quas de fide conscripsit, exciperet . An vero eas exceptas voluit, qui diserte exprimit, quæcumque, quovis modo, quovis tempore, quovis loco stetitque positus, de quacumque materia, nec tantum de visione beatificâ, sed etiam de quacumque alia re, quæ fidem concernat catholicam, quæ Scripturam, qua bonos mores, quanta potuit diligentia, explicavit. An forte quæ decretalibus definivit, non sunt eorum numero quæ scripsit, dogmatizavit, atque prædicavit , cum ea vel maxime omnium prædicant ? Ea ergo etiam determinationi Ecclesiæ subjicit, et quidem hæc professus est nullius errati sibi conscius ; sed id tamen volens, ut siquid errasset, Ecclesia corrigeret. Neque vero hæc omnia tanquam per impossibile dixit : absurdum enim esset fidei professionem de impossibilibus rebus edere ; sed sibi conscius infirmitatis humanæ, ac divina judicia, rebus etiam quas optimo animo gesserat, reformidans, totum se resolvit in Ecclesiæ fidem*
Footnotes
-
Odor. Rain., tom, XV, an. 1334, n. 17 ; et ep. i Joan. XXII, tom. XI Conc., col. 1629. ↩
Chapter 314 of 396