Caput XI. Causa sancti Joannis Chrysostomi
Causa sancti Joannis Chrysostomi.
Hujus occasione quæstionis, proponimus aliam ejusdem fere generis ; facti quidem quæstionem, sed quæ universam Ecclesiam conturbaret. Beatum Joannem Chrysostomum, Constantinopolitanum antistitem » Theophilus Alexandrinus,1 nullo canonum [182] ordine, sed sola sæculari potestate fretus, aulico potius, quam ecclesiastico judicio, loco moverat. Quæ causa cum totum orbem commovisse !, ad universale concilium devolvitur. Et quidem sanctus Innocentius papa ab eodem Chrysostomo invocatur, « qui scriberet hæc nullius esse roboris.2 » Is Joannem æque ac Theophilum in sua communione retinuit ; Theophili judicium cassum et irritum habuit ; ultimam tamen sententiam concilio œcumenico reservavit, ut diserte asserit inculcatque Palladius3 Chrysostomi comes, ac rerum omnium testis oculatus.4 Locum universalis concilii occidentales Thessalonicam designabant.5 Memorabilis vero est hæc Palladii sententia : « Scopus Romanæ Ecclesiæ iste est, non communicare orientalibus episcopis, præsertim Theophilo, donec Dominus dederit locum universali synodo, quæ putrefactis membris eorum qui hæc patraverunt medeatur.6 »
Sic Romanus Pontifex, quæ pro loci amplitudine solus inchoavit, nonnisi totius orbis sententia finiturus erat. Verum cum synodus œcumenica ab Arcadio imperatore impetrari non posset, totius Occidentis cum apostolica Sede conjuncta sententia perfecit, ut Joannis Chrysostomi nomen Constantinopoli quoque in sacras tabulas referretur ; ac sine novo judicio, consensione totius Ecclesiæ, Theophili synodus solveretur.
Footnotes
-
In sua synodo ad Quercum. ↩
-
Epist. i Chrysost. ad Innoc., n. 4 ; tom. iii, p. 520. ↩
-
Palladius quis ille fuerit, lis est inter doctos. Vir eruditissimus Bigot, qui, anno 1680, denuo edidit Chrysostomi vitam à Palladio factam contendit Palladium Helenopolitanum, Lausiacæ, sive eremiticæ, Historiæ auctorem, Chrysostomi socium, et ejus exauctorationis occasione in exilium pulsum, hos de ejus vita dialogos non scripsisse, sed aliam Palladium episcopum in vicinia urbis C. P. amicum quoque Chrysostomi, et qui pro ejus causa, mala multa toleraverat. Idem censet de Till., tom. XI, Vit. Pall., art . xii, et not. viii, p. 530, 642. (Edit. Paris.) ↩
-
Vid. Dial. vitæ Chrysost. per Pallad., tom. XIII, p. 3. ↩
-
Ibid., p. 12. ↩
-
Ibid., p. 84, 85. ↩
Chapter 298 of 396