Skip to the text

Caput VIII. Quid objiciant qui hæc referunt inter adiaphora ; Firmiliani et Basilii locus

Quid objiciant qui hæc referunt inter adiaphora ; Firmiliani et Basilii locus.

Qui totam hanc quæstionem ad variantem per loca disciplinam revocari volunt, hæc objiciunt : primum, Firmilianum ita de rebaptizatione scribentem : « Nec meminimus hoc apud nos aliquando cœpisse1 : « deinde Basilium Firmiliani successorem de rebaptizatione adhuc haesitantem,2 post Nicænam quoque Synodum, à qua quæstionem terminatam fuisse plerique velint. Quid ergo ? An Firmilianum causæ faventem suæ, Stephano, Eusebio, [178] Hieronymo, Augustino, Vincentio Lirinensi, totique Ecclesiæ anteponent ? Quid vero Basilius ? Esto, quæstionem ad disciplinam variantem forte revocaverit : nos quidem hic Cypriani et Augustini mentem quærimus.

Neque tamen Firmilianum mentitum dixerim, cum ait, rebaptizationem in sua ac vicinis regionibus viguisse semper : facile enim demonstraverim, ea quidem tempestate, iisque regionibus3 hæreticos fere omnes varia ac portentosa baptismata confinxisse. Nam quique suam hæresim, quo magis baptizatorum animis adhærescere !, in baptismum intrudebant. Atque hinc Firmiliano et aliis erroris occasio, cum existimarent profanum baptismum, ac per se nullum, eo solo nomine, quod ab hæreticis administraretur, repudiatum esse.

Neque Basilium hactenus salis intellectum esse credimus. Hæc enim fuisse putamus, de quibus hæsitaret, non quidem, an valeret baptismus verbis evangelicis consecratus ; sed quinam hæretici eo ritu baptizarent ; quinam perverso ritu, et proprio quod ait baptismate,4 qui sane propterea rebaptizandi essent. Hæc eliam suspensum habebant Basilium : ecquid credibile esset recte baptizare eos, qui de Deo errarent, cum errores suos plerique, uti modo diximus, in ipsum baptismum ingererent ? Quærebat anxie, quæ et quanta haberetur fides iis, qui dicerent se in Trinitatem baptizatos esse : nam aut oblivisci, aut certe haesitare, aut etiam mentiri potuissent. Hinc illa verba Basilii synodum optantis, uti decidatur, « an qui responderit, in responsione fide dignus habeatur ; » quam ad quæstionem spectat canon Arelatensis, quo legimus interrogatos qui ab hæreticis venirent, « an in Patre, et Filio, et Spiritu sancto baptizati essent ; » additumque : « Et qui interrogatus non responderit hanc Trinitatem, baptizetur.5 »

Hæc nos ad cumulum de Firmiliano et Basilio investiganda doctis, et confirmanda, vel etiam, si placuerit, oppugnanda proponimus. Utcumque est, stat illud immotum : Cyprianum, [179] Augustinum, cæteros, in eâ quæstione, quam fidei putarent, post judicium quoque Romani Pontificis, dissidentibus Ecclesiis, ad habendam certitudinem, Ecclesiæ universalis sententiam expectasse.

Footnotes

  1. Ep. Firmil. ad Cypr., inter Cypr., LXXV, p. 149. ↩

  2. Vid. ep. Basil. ad Amphil., clxxxviii, tom. III, p. 268 et seq. ↩

  3. Asiæ Minoris. ↩

  4. Vid. ep. Basil. ad Amphil. ; can. i. ↩

  5. Conc. Arel., an. 314, can. viii ; tom. i Conc. col. 1426. ↩

Chapter 295 of 396