Caput X. Non tantum fidei causa, sed etiam aliæ quæ universalem spectarent Ecclesiam ab universali concilio retractandæ, nec nisi consensione orbis finitæ esse creduntur : causa…
Non tantum fidei causa, sed etiam aliæ quæ universalem spectarent Ecclesiam ab universali concilio retractandæ, nec nisi consensione orbis finitæ esse creduntur : causa Cæciliani : sancti Augustini locus.
Partem controversiæ cum Donatistis maximam quæ in rebaptizatione posita erat nonnisi Sedis apostolicæ et totius Ecclesiæ conjuncta sententia finitam esse, beato Augustino teste, vidimus. Jam quod erat caput schismatis, in causa Cæciliani idem evenisse, eumdem Augustinum adducimus testem.
Ergo Cæciliani causa, cum tractata esset à Melchiade papa, ejusque judicio Donatistæ victi essent,1 tamen hæc ait Augustinus : « Ecce putemus omnes episcopos, qui Romæ judicarunt, non bonos judices fuisse ; restabat adhuc plenarium universæ Ecclesiæ concilium, ubi etiam cum ipsis judicibus causa posset [181] agitari ; ut si male judicasse convicti essent, eorum sententiæ solverentur : quod utrum fecerint, Donatistae probent ; nos enim non factum esse facile probamus, ex eo quod totus orbis non eis communicat.2 »
Ex his duo concludimus : alterum, post prolatum, habita synodo, papæ judicium, restare adhuc plenarium Ecclesiæ universæ concilium, quo Pontificis judicium synodi sententia solveretur : alterum, quamvis nulla fuerit œcumenica synodus, quae Melchiadis judicium retractaret , haud minore auctoritate decisam fuisse causam, eo quod orbis terrarum non communicaret Donatistis ; imo, ut ibidem Augustinus ait : « Experti sunt cum Caeciliano permanere consensionem orbis terrarum.3 » Quibus verbis constat Melchiadis judicium, quod alioqui canonico ordine retractari potuisset, ipsa Ecclesiæ consensione in summam auctoritatem evectum.
Facti quæstio, inquiunt. Certe ; sed ejus facti, in qua tota Donatistarum causa verteretur ; ex quo illud efficitur, non tantum in fidei quæstionibus, sed etiam in omnibus, quæ totam Ecclesiam spectarent, robur summum in consensione esse positum : ut profecto mirum non sit, sub Eugenio IV, cum de concilii potestate acerrime decertarent, illud ab omnibus, pro certo esse positum, nempe altercantibus, si forte, concilio et Papa, concilii sententiam potius attendendam, in fide quidem maxime ; sed etiam in aliis omnibus, quæ statum Ecclesiæ principaliter perturbarent, ut supra memoravimus.4
Footnotes
Chapter 297 of 396