Caput XXIII. Aggredimur demonstrare viros bonos sanctosque, post Romanorum Pontificum decreta etiam de fide, suspenso animo mansisse, quoad universalis consensus accederet ; san…
Aggredimur demonstrare viros bonos sanctosque, post Romanorum Pontificum decreta etiam de fide, suspenso animo mansisse, quoad universalis consensus accederet ; sancti Victoris papæ decretum de Paschate proponitur : sancti Stephani de rebaptizatione paucis repetitur.
Hinc factum est ut viris sanctis bonisque fraudi non fuerit, quod Romani Pontificis, recta eliam sentientis, pronuntiato non statim adhæserint ; antequam scilicet catholicæ Ecclesiæ auctoritas accessisset .
Hujus rei multa exempla memorantur. Primum illud secundo sæculo de sancto Victore Papa, qui post Petrum pontifex decimus tertius fuit. Nota res est. De paschali die cum Asianis agebatur : hi cum Judæis xiv lunæ celebrabant, antiqua traditione nixi, quam à Joanne apostolo repetebant, inquit Eusebius1 : reliquæ omnes Ecclesiæ, ex apostolorum traditione, in proximam Dominicam quæ Christi resurrectione sacra esset, conferebant. Atque hanc quidem sententiam Victor sequendam ab omnibus in [207] concilio Romano definivit ; cujus, aliorumque conciliorum definitionem Eusebius memorat.
Hac tamen definitione ad Asianos perlata, Polycrates Ephesius cum collegis suis asianis episcopis, ad ipsum Victorem haec scribit2 : « Non moveor iis, quæ nobis ad formidinem intentantur. Qui enim majores me sunt, dixerunt : Obedire oportet Deo magis quam hominibus.3
Nihil moror quæstionem : an eum et socios Victor ejus rei gratia excommunicaverit ; an id tantum conatus sit. Certe Eusebius scribit, à « communione abscindere conatum.4 » Subdit tamen continuo : « Datisque litteris, universos qui illic erant fratres proscribit, et ab unitate Ecclesiæ prorsus alienos esse pronuntiat. » Eusebium secutus Socrates5 : « Victor Quartodecimanis, qui in Asia erant, excommunicationis libellum misit. » Quare id quod Eusebius de conatu dixit, eo referendum videtur, quod res effectu caruerit. Utcumque est, Eusebius refert6 non id placuisse omnibus episcopis ; non Irenæo, Gallisque nostris, increpitumque Victorem, quod parum paci consuleret , etiam ab iis qui cætera cum ipso sentiebant. Neque minus certum est Polycratem et Asianos in sententia persistentes, pro sanctis piisque habitos : neque Quartodecimanos hæreticis accensitos, nisi post œcumenicæ Nicænæ synodi sententiam.
Neque dicant rem levem fuisse, quæque ad finem pertinere non videretur. Omnino enim Victor excommunicabat asianas vicinasque Ecclesias, heterodoxa, hoc est, ut erudite Valesius vertit, contraria rectæ fidei sentientes ; ὡς ἑτεροδοξούσας. Neque aliter Polycrates sentiebat. Is enim in sua ad Victorem epistola sic scribit : « Hi omnes diem Paschæ xiv luna juxta Evangelium observarunt ; nihil omnino variantes, sed regulam fidei constanter sequentes.7 »
Neque vero res orthodoxis exigui momenti videbatur ; quippe qui intelligerent, Asianorum sententiam ad judaismum pertinere. Tertullianus recensens hæreticos, graviter dicit8 : « Est præterea [208] his omnibus etiam Blastus accedens, qui latenter judaismum vult introducere : Pascha enim dicit, non aliter custodiendum esse, nisi secundum legem Moysi xiv mensis.9 » Talia sentientes ac traditioni apostolicæ adversos, à Victore insuper Papa condemnatos, inter pios habuere, usque ad œcumenicæ Synodi10 judicium : quo edito τέσσαρες δεκατίται, hoc est Quartodecimani hæretici ab Epiphanio aliisque memorantur11 ; receptique in Ephesina synodo, ut qui ab hæresi resipiscerent.
Pari ratione vidimus,12 post Stephani papæ decretum, Cypriano, Firmiliano, innumerisque collegis certam excusationem partam : non modo teste Augustino, sed etiam tota probante Ecclesia, quæ horum memoriam consecravit. Jam alia videamus.
Footnotes
-
Euseb., Hist., lib. V, c. xxiii, p. 154, 155, edit. Vales . ↩
-
Euseb., Hist., lib. V, c. xxiv, p. 156 . ↩
-
Act., v, 29 . ↩
-
Euseb., loco mox cit. ↩
-
Socrat., lib. V, c. xxii. ↩
-
Euseb., loc. cit . Vid. ibid., epist. Iræn. ↩
-
Euseb., ubi sup . , p. 155. ↩
-
Tert. de Præsc. adv. hœr., c. xliii. ↩
-
Lunaris. ↩
-
Nicænæ. ↩
-
Epiph. hær., xxx, sive L, tom. I, p. 419 ; conc. Ephes., act. vi ; tom. III, col. 682 et seq. ↩
-
Sup., hoc lib., c. iii et seq. Vid. Diss. prœv., n. lxvii et seq. ↩
Chapter 310 of 396