Skip to the text

Caput III. Quæ causæ sine synodo finiri possint, quæ finiri non possent, ex sancto Augustino, et quæstione rebaptizationis, ostenditur

Quæ causæ sine synodo finiri possint, quæ finiri non possent, ex sancto Augustino, et quæstione rebaptizationis, ostenditur.

Alia vero causa est, quam Augustinus tractat, unde dictis nostris magna lux ; certoque comperiemus quid sit illud Augustini : Causa finita est Causam illam nobilem de rebaptizatione inter sanctum Stephanum papam, sanctumque Cyprianum Carthaginensem episcopum, utrosque martyres, intelligo : de qua controversia sic scribit Eusebius : « Primus omnium Cyprianus, nonnisi per baptismum, ab errore prius mundatos admittendos censuit ; verum Stephanus nihil adversus traditionem, quæ jam inde ab ultimis temporibus obtinuerat, innovandum ratus, gravissime id tulit.1 »

Constat sancti Stephani decretum his verbis editum : « Nihil [170] innovetur, nisi quod traditum est2 ; » hoc est, præter id quod traditum est : vel nisi quod traditum est, esse innovandum ; nempe ut « reversis ab hæresi, manus imponatur ad pœnitentiam. » Illam enim manus impositionem, non sane baptismum ipsum innovari atque iterari posse antiqua traditio docebat.

Constat Cyprianum decreto obstitisse, quamvis Stephanus non tantum suasisset, sed etiam pro potestate egisset ; neque solum « Cypriano, ad ista non consensisse, verum etiam contra scripsisse atque præcepisse. » Verba Augustini sunt,3 auctoritatem cathedræ demonstrantis. Quanta autem auctoritate Stephanus egerit, satis ostendunt illa Firmiliani « Stephanus, qui loci sui honore gloriatur, et cathedram Petri tenere se dicit, super quem Ecclesia ædificata est,4 » etc. Huc accedunt illa in concilio Carthaginensi à Cypriano prolata verba, ne Stephani auctoritas aliquam Patribus necessitatem injecisse videretur : « Nemo enim inter nos Episcopum se episcoporum contendit, aut tyrannico terrore cæteros adigit ad obsequium.5 » Quibus verbis Cyprianus non negat Stephani primatum à Petro profectum, quem ubique asserit ; sed potestate abusum, in errorem deflexisse contendit, eoque nomine vehementissime reluctatur. Inde argumentum pro Parisiensium sententia, alibi jam tractatum,6 sed hic necessario repetendum. Quod sanctus Cyprianus hæreticos rebaptizavit, omnes postea erroris arguerunt ; quod Stephanum Papam docentem episcopos ac de fide præcipientem, errare potuisse crediderit, nemo succensuit ; ergo quantum illa de rebaptizatione sententia culpabilis, tantum hæc de Romano Pontifice culpa vacat. Quid quod Augustinus aperte excusandum putavit Cyprianum, qui errasset, antequam obscura quæstio « tantis altercationum nebulis involuta, ad plenarii concilii auctoritatem roburque perducta est.7 » Ergo existimabat, ad captivandum intellectum, Stephani Papæ decretum atque auctoritatem non suffecisse solam. Quin ipse Augustinus veræ de hæreticorum baptismo doctrinæ [171] assertor egregius, quod ad auctoritatem pontificii decreti attinet, Cypriani sententiam aperte sequitur : « Neque nos, inquit, tale aliquid auderemus asserere, quale Stephanus jussit, nisi Ecclesiæ catholicæ concordissima auctoritate firmati : cui et ipse (Cyprianus) sine dubio cederet, si jam illo tempore veritas eliquata per plenarium concilium solidaretur.8 » Cui auctoritati Cyprianus ex certissima fide cessurus fuisset ; cui Augustinus ipse in re obscura cederet verba demonstrant : nempe Ecclesiæ catholica ? concordissimæ auctoritati, concilio plenario, ex orbe christiano, ut semper inculcat, vel ut idem loquitur, sancto concilio cunctarum gentium. Ad id provocat post ipsum pontificale decretum, in eoque acquiescit.

En ergo quod sit illud : Causa finita est Finita quidem est, ubi aperta quæstio est, et ubique consensus, ut in Pelagiana causa vidimus : finita vero non est, magnis altercationum nebulis involuta.

Footnotes

  1. Euseb. Hist., lib. VII, cap. iii, ed. Vales. ↩

  2. Ep. Cypr. LXXiv, p. 138, edit. Baluz. ↩

  3. August., de Bapt. contra Donat., lib. V, c. xxii, n. 30 ; tom. IX, col. 156. ↩

  4. Ep. Firm., inter Cypr. lxxv, p. 148 . ↩

  5. Conc. Carthag., an . 256. Præf. apud Cypr., p. 329, 330 ; et tom. I Conc., col. 786. ↩

  6. Dissert. prœv., num. ixvii et seq. ↩

  7. Aug., de Bapt. cont. Donat., lib. II, c. iv, n. 5 ; tom. IX, col. 98. ↩

  8. Aug., de Bap. cont . Donat., lib. II, c. iv, n. 5 ; tom. IX, col. 98. ↩

Chapter 290 of 396