Caput XV. Sancti Gelasii locus, in epistola ad episcopos Dardaniœ
Sancti Gelasii locus, in epistola ad episcopos Dardaniœ.
Neque obstant magnifica hæc et vera, quæ sanctus Gelasius egregius pontifex, de Acacio adversus Chalcedonensem synodum rebellante respondet,1 cum multi quererentur eum à Sede apostolica sola, non indicta nova synodo, condemnatum. [187]
Summa doctrinæ Gelasianæ est ; postquam hæreseon auctores semel ab Ecclesia universa damnati sunt ; non esse necessarias adversus sectatores eorum novas ac speciales synodos, ne in infinitum eatur, et ecclesiastica jaceat auctoritas : sed esse à Deo constitutam Sedis apostolicæ potestatem, quæ, ipso apostolico principatu communis sententiæ executrix, hæreticos jam sola prosternat : quæ nos verissima confitemur.
Per hanc occasionem sanctus pontifex commemorat, quæ Sedes apostolica etiam sola, ac sine præcedente synodo, possit in absolvendis damnandisve, quas oporteat personis : quæ quidem nos pari veneratione suscipimus. Absit enim, ut velimus Sedem apostolicam in omnibus causis concilio œcumenico esse succinctam ; cum multa sint, quæ vel sola dissentiendo prohibeat atque disturbet, cujus consensionem atque sententiam in maximis rebus maxime exquirendam perpetua traditio docet. Hinc illa exempla, quæ nobis sanctissimus Pontifex pari magniloquentiâ ac veritate subjungit, Athanasii, Joannis Chrysostomi, Flaviani, quos « Sedes apostolica etiam sola, quia non consensit, absolvit. » Quæ quidem vera sunt ; sed aliunde supplenda ea, quæ cum ad rem non facerent, beatus Gelasius prætermisit . Nos quæ ad hanc causam conferant, subnectamus.
Et de beato quidem Joanne Chrysostomo docuimus,2 à sancto Innocentio prolatum fuisse judicium, sed provisorium ; integram cognitionem œcumenicæ synodo reservatam.
Ejusdem sunt generis quæ à sancto Gelasio deinde referuntur : « Flavianum in Ephesino latrocinio pontificum congregatione damnatum, quoniam sola Sedes apostolica non consensit, absolvit3 : » ac paulo post, « impiam synodum (Ephesinam illam) non consentiendo submovit. » Recte, si de provisorio judicio intelligas, quoad congregaretur, quam ipse Leo petebat, adversus synodum male gestam, alia generalis synodus ; interim, ut ipse addit, « querelis et præjudiciis partis utriusque suspensis, quo diligentius universa, quæ offensionem generaverant, retractarentur.4 » Sic quæ sine gravi scandalo differri non possent, ipse [188] provisorio judicio statim ordinat : summam ipsam œcumenico concilio relinquit.
Cætera quæ Gelasius commemorat, vel per se clara sunt, vel ex ante dictis facile elucescunt. Ac Dioscorum quidem « Sedes apostolica sua auctoritate damnavit ; » quod auctor fuerit ejus sententiæ, quam, facto deinde examine, Chalcedonensis synodus confirmaret, ut vidimus. De episcopis vero, qui Dioscoro consenserunt, hæc scribit : Sedes apostolica « hos in sua perfidia permanentes sua auctoritate prostravit, quam congregatio, quæ illic (Chalcedone scilicet) collecta fuerat, est secuta : quoniam sicut id quod prima Sedes non probaverat, constare non potuit ; sic quod illa censuit judicandum, Ecclesia tota suscepit.5 » Quæ ad Sedis apostolicæ auctoritatem ideo referuntur, quod eam præeuntem Chalcedonensis synodus sit secuta : ut profecto constet, in eo esse vim maximam et ineluctabilem, quod Sedis apostolicæ judicia Ecclesia tota suscepit, habita quidem quæstione, et nova discussione, ut ex gestis constitit.
Ita vel in iis, quæ à solis Romanis Pontificibus facta, Gelasius memorat, Ecclesiæ universalis potior auctoritas elucescit ; cujus illi, in iis quidem rebus quæ universam Ecclesiam conturbarent, vel judicia exequuntur, vel sane cum præeunt, ab ejusdem Ecclesiæ sententia ultimum ac perfectam robur accipiunt.
Footnotes
Chapter 302 of 396