Caput XXVIII. Ejusdem Joannis XXII de animarum statu speciatim publico diplomate declarata fides, à Benedicto XII successore ad examen revocatur
Ejusdem Joannis XXII de animarum statu speciatim publico diplomate declarata fides, à Benedicto XII successore ad examen revocatur.
Ille vero Pontifex, non modò generatim sua omnia, quæque [216] publice, quæque privatim egerat, determinationi subjicit Ecclesiæ, sed etiam ea quæ speciatim et expresse de fide exponenda censuisset. Certe in ea, quam nunc commemoramus, fidei confessione, de animarum statu hæc speciatim edidit : « Ecce quod nostram intentionem, quam cum sancta Ecclesia catholica circa hæc habemus vel habuimus, serie præsentium, ut sequitur declaramus. Fatemur siquidem et credimus, quod animæ purgatæ separatæ à corporibus sunt in cœlo, et vident Deum ac divinam essentiam facie ad faciem clare, in quantum status ac conditio patitur animæ separatæ.1 » Quæ cum expressissimè declarasset, ut suam et Ecclesiæ catholicæ fidem, nihilo secius declarationem eam, Ecclesiæ et successorum determinationi subjicit.
Hic rogare libet eos, qui à Romano Pontifice editam fidem, non aliam esse putant, quam ipsissimam Ecclesiæ catholicæ fidem, qua ratione putent Ecclesiæ catholicæ fidem à Joanne XXII pontificio diplomate declaratam, ipsius Ecclesiæ ac successorum suorum determinationi subjici potuisse, iterum examinandam.
An respondebunt à Joanne declarari fidem eam, quam privatus profiteretur, non vero quam Pontifex ? Atqui fidem eam consignari voluit publico diplomate, præfixoque, ut in aliis, consueto titulo.
An vero causabuntur has pontificias litteras grossatas quidem fuisse, non tamen bullatas, superveniente obitu Joannis XXII, ut Benedictus XII successor attestatur ? Ad has ergo ineptias talis quæstio devolvetur. Atqui quod per tempus Joanni non licuit, Benedictus supplevit, bullatamque epistolam ad omnes dimisit Ecclesias, pontificatus sui anno primo, Christi 1334.2
Neque eo secius fidem antecessoris, quam suam quoque esse edito diplomate confirmaverat, revocavit ad incudem, quæstionemque de clara visione per duos annos tractavit de integro ; ac demùm definivit anno pontificatus tertio, Christi 1336.3 Ergo existimavit Romanorum Pontificum authentico diplomate declaratam fidem, adhuc in quæstionem revocari posse.
Nondum enim, inquies, rem dixerant, adhibitis omnibus [217] solemnitatibus ; nondum ab omnibus tenendam sub anathemate, aut contrariam sententiam esse hæreticam : tanquam Romanam fidem, nonnisi sub anathemate declarari oporteret ; cum profecto anathemata, nonnisi suborta hæresi decerni soleant : vera autem fides, ut ante omnem hæresim atque omnia anathemata constitit : ita absque anathemate declarari potest.
Footnotes
Chapter 315 of 396