Skip to the text

Caput xx,. Quæstio Elipandi de Christo adoptivo Dei Filio, Romani Pontificis, ex Ecclesiarum consensione finitur : particula Filioque per eadem fere tempora Symbolo addita

Quæstio Elipandi de Christo adoptivo Dei Filio, Romani Pontificis, ex Ecclesiarum consensione finitur : particula Filioque per eadem fere tempora Symbolo addita.

Hæsit Latinorum, ac maxime Gallorum animis à majorum traditione repetita, de consensionis necessitate, atque auctoritate, sententia. Cujus rei illustre exemplum habemus octavo sæculo sub Carolo Magno in Francofordiensi synodo.1 Ea synodus maximi nominis, summæque auctoritatis fuit ; habebatque præsentes Theophylactum ac Stephanum episcopos, Sedis apostolicæ legatos ; ac totam fere occidentalem, sive per præsentiam, sive per litteras, complectebatur Ecclesiam.

De Christo Dei Filio quærebatur, quem Elipandus Toletanus episcopus aliique Hispani pro adoptivo habebant, quatenus quidem homo est. Dividebatur Dei Filius ; Nestoriana pestis reviviscere videbatur. Carolus Magnus nondum quidem imperator, sed Francorum atque Italiæ rex, ac Romanorum patricius, id maxime pro sua religione curabat, uti quæstioni finis imponeretur. Quid autem gesserit ipse declarat ; datis quippe litteris diligentissime exquisivit : « Primo, quid Dominus apostolicus cum sancta Romana Ecclesia et episcopis illis in partibus commorantibus : secundo, quid etiam Medionalensis episcopus et alii in Italia doctores et sacerdotes Ecclesiarum Christi : tertio quid Germani, Galli et Aquitani » crederent.2 » [199]

Primum ergo accepit Adriani Papæ epistolam, qua quæstionem tota sedis suæ auctoritate judicabat ; atque Elipandum et sequaces, nisi resipiscerent, « ex auctoritate prorsus Sedis apostolicæ ac beati Petri apostolorum principis ; et per eam, quam illi Magister et Dominus ligandi ac solvendi tradidit potestatem, perpetuo anathemate religavit.3 »

Neque tamen in tantæ Sedis tam expressa sententia finem posuit ; sed accepta Medionalensis episcopi atque Italorum concordi sententia, concilium ex Germanis, Gallis, Aquitanisque episcopis Francofordiam convocavit. Patres rectam fidem, edita synodica epistola, et canone, firmarunt ; Elipandi nefariam hæresim condemnarunt.4 Jam Carolus Magnus, Sedis apostolicæ, totque Episcoporum auctoritate fretus , hæreticos adhortatur ut decretis pareant, quæ pia unanimitas et pacifica perscrutatio protulisset ; se enim cum his sanctis decretis et catholicis statutis consensum suum subnexuisse, et corde amplexum ; plurimorum testimonio roboratam fidem ; neque pro catholico habiturum qui ei decreto repugnasset, in quo conjunctæ essent, Sedis apostolicæ auctoritas et episcopalis unanimitas5 : eos enim esse quibus à Domino dictum esset : « Ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi.6 » Quare hortabatur ut « ad multitudinem populi christiani, et ad sacerdotalis concilii unanimitatem reverterentur. »

Hic existant illi, qui non tantum præcipuam, sed totam in apostolica Sede auctoritatem ponunt : Carolo movebunt litem. Quid tu, inquient, episcopos per totum Occidentem ea inquisitione fatigatos velis ? Unus Papa consulendus, audiendus unus, ex quo omnium deinde sententia pendeat. At non ita Carolus : quæstionem in Occidente ortam occidentalium Ecclesiarum cum apostolica Sede communi sententia finiri placuit. Neque vero huc episcopi diversarum partium adducuntur, ut papæ consultores, quod nunc comminiscuntur : quippe qui seorsim per nationes appellati, sententiam suam, eodem spiritu ducti, eodem fere tempore, nullaque communicandi consilii facultate, exprompturi [200] essent. Neque sola Sedes apostolica appellatur, quod censores nostri volunt ; sed ita omnia firma esse intelliguntur, si ad Sedis apostolicæ auctoritatem, unanimitas quoque episcopalis accedat.

Hic ergo Carolus hæreticos universalis Ecclesiæ auctoritate premit : « Vos igitur, inquit, quia pauci estis, unde putatis vos aliquid verius invenire potuisse, quam quod sancta universalis toto orbe diffusa tenet Ecclesia ? » Sic demum omnia in auctoritatem universalis Ecclesiæ resolvuntur, quæ et earum partium, ubi exorta quæstio est, expressa declaratione, et cæterorum toto terrarum orbe communicantium, certa, licet, tacita consensione constet. Hæc Galli sub Carolo Magno ; hæc sub Ludovico Magno profitentur ; neque Patrum traditionem avelli sibi sinunt.

Per eamdem ætatem facta illa est Symbolo, quæ tot turbas excitavit, additio particulæ, Filioque : cui additioni in Hispaniis inchoatæ, quantum Romani pontifices obstiterint, Leonis III sub Carolo Magno gesta testantur.7 Pervicit tamen omnem difficultatem totius occidentalis Ecclesiæ consensus, in quem deinde Romani Pontifices tot Ecclesiarum auctoritate pertracti sunt ; neque postea Græcorum clamores audierunt. Neque tamen succensemus Leoni HI talia prohibenti ; sed reliquam Ecclesiam haud minus in proposito persistentem, divino numine actam, id egisse, certa fide credimus.

Footnotes

  1. Conc. Francof., an. 794 ; tom. VII, col. 1014 et seq. ↩

  2. Ep. Car. Mag. ad Elip., et Ep., ibid. , col. 1049. ↩

  3. Adr. ep. ad Hisp. cont. Elip., ibid., col. 1021. ↩

  4. Libell. episc . ital., etc., col. 1022 et seq. Syn. ep., col. 1032 etseq., can . i, col. 1057. ↩

  5. Ep. Carol. ad Elip., sup. cit. ↩

  6. Matth., xxviii, 20. ↩

  7. Vid. Vita Leon. III , et ejusd. varias epist., tom. VII Conc., col. 1075 et seq. ↩

Chapter 307 of 396