Caput VII. An Augustinus aliique Patres eam quæstionem inter adiaphora habuerint
An Augustinus aliique Patres eam quæstionem inter adiaphora habuerint.
Quod autem idem auctor etiam Augustinum recenset inter eos qui hæc pro adiaphoris habuerint, quis crederet ab homine ia Augustini lectione versata dici potuisse ? Nempe Augustinus hæc ubique profitetur : Cyprianum quidem in errore fuisse, sed ideo [175] excusatum, quòd res nondum fuisset concilii generalis totiusque Ecclesiæ catholicæ auctoritate firmata.1 Non ille ad hæc levia et falsa confugit : Stephanum noluisse rem de fide facere, aut in disciplinæ factique quæstione labi potuisse ; sed errasse Cyprianum, atque id vel postea correxisse « in regula veritatis ; quod suppressum sit ab eis, qui hoc errore nimium delectati sunt2 : vel « hunc nævum candidissimi pectoris cooperuisse ubere charitatis, ac passionis falce purgasse3 : » et nunc aliud quam hic senserat videre, « in æterna illa luce veritatis, ubi certissime cernit quod hic pacatissime requirebat.4 » Quæ plane demonstrant, non adiaphoram ac variabilem disciplinam, sed à Deo revelatam, certissimam et inconcussam veritatem.
Nempe hanc veritatem Augustinus tuebatur ; verba Christi, quibus baptismus consecratur, tantæ esse virtutis, ut etiam inter hæreticos valeant : signum militum Christi etiam in desertoribus recognoscendum esse : sacramenta Christi etiam inter hæreticos, non ipsorum, sed Christi et Ecclesiæ esse : remedium vulneri, non sanitati adhibendum, adeoque corrigendum in hæreticis id quod pervertissent, nempe fidem ; non id quod ab Ecclesia integrum abstulissent, nempe baptismum, hoc est, fidei sacramentum.5 Hæc qui negarent, recurrere jubebat « ad stateram dominicam, ubi non ex humano sensu, sed ex divina auctoritate rerum momenta pensantur.6 »
Et quidem permulta causæ munimenta promebat ex Scripturis : quod autem de baptismo hæreticorum nihil peculiariter scriptum esset, allegabat cum Stephano Ecclesiæ consuetudinem, universalem illam quidem, quæ per totam Ecclesiam ab ipsa origine propagata, « non nisi ab apostolis tradita merito crederetur.7 »
Neque vero aliud Stephanus prædicabat. Et quidem urgebat [176] consuetudinem, sed universalem, sed ab apostolis constantissimo tenore ad nos usque deductam, quam liber anonymus,8 apud Rigaltium, Stephani tempore adversus Cyprianum Cyprianique asseclas conscriptus, appellat « vetustissimam consuetudinem ac traditionem Ecclesiæ ; » et addit : « Sit unusquisque nostrum contentus venerabili Ecclesiarum omnium auctoritate et necessaria humilitate : » tum « Damnari utique debet quod contra priscam et memorabilem cunctorum emeritorum Sanctorum et fidelium solemnissimam observationem judicatur ; » suggillatque eos, « qui errores et vitia universarum Ecclesiarum correxisse se putent, ac monstri simile, episcopos talia cogitare . »
Nec alio spiritu scribit Eusebius,9 qui antiquam traditionem à Cypriano primo mutatam agnoscit . Attestatur Hieronymus celebri illo loco : « Illi ipsi episcopi, qui rebaptizandos hæreticos statuerant, ad antiquam consuetudinem revoluti, novum emisere decretum . Quid facimus ? Ita et nobis majores nostri, et illis sui tradidere majores.10 » Quin ipsa etiam flagrante discordia, Cyprianus ejusque collegæ Africani, consuetudinem sibi adversari ultra fatebantur. Id sæpe Augustinus notat ; et ipse Augustinus eam consuetudinem, universalem et robustam vocat,11 quam Stephanus tueretur ; et quidem, uti memoravimus, ab apostolica traditione venientem, hac etiam data regula : « Quod universa tenet Ecclesia, nec conciliis institutum, sed semper retentum est, nonnisi ab apostolis traditum rectissime creditur ; » quod assidue sanctus Doctor inculcat.
Hæc Augustini dicta, qui, catholici licet, ad variabilis et adiaphoræ disciplinæ detorquent negotia ; hi profecto improvidi, Ecclesiæ matri firmissimas auctoritates de dogmatis fidei, etiam traditione tutandis, extorquere conantur. Sed frustra sunt : instat enim Augustinus errorem esse id quod Cyprianus tuebatur, nondum quidem ab Ecclesia declaratum satis, sed interim errorem in æternitatis manifesta luce purgatum.12 Quin etiam de Donatistis hæc habet : « Audent etiam rebaptizare catholicos ; ubi se [177] amplius hæreticos esse firmarunt.13 » Jam ergo hæretici, ideo quòd hæreticos ; sed « amplius hæretici, ideo quòd etiam catholicos rebaptizabant. » Unde libro adversus Cresconium ad Donatistas ait : « Hæretici quidem estis, quod non tantum divisi, verum et in rebaptizando diversum sequimini.14 » Idem docet adversus Petilianum,15 et alibi semper.
Notum illud Vincentii Lirinensis16 ; « Auctores ejusdem opinionis catholici, consectatores vero hæretici judicantur : » postea quam scilicet pronuntiavit Ecclesia . Et antea quidem, eodem teste Lirinensi,17 res ad veram Ecclesiæ doctrinam pertinebat ; sed nondum Ecclesiæ universalis judicio declarata. Scribit enim de Agrippino, quem auctorem Cyprianus sequebatur : « Primus omnium mortalium contra divinum canonem, contra universalis Ecclesiæ regulam, contra sensum omnium consacerdotum, contra morem atque instituta majorum, rebaptizandum censebat.18 » De Stephano vero : « Intelligebat vir sanctus et prudens nihil aliud rationem pietatis admittere, nisi ut omnia, qua fide à patribus suscepta forent, eadem fide filiis consignarentur. » Reliqua videant qui his victi non fuerint.
Footnotes
-
Aug., de Unic. Bap., cap. xiii, n. 22 ; tom. IX, col. 553 ; et passim ; de Bapt. contra Donat., et aliis lib. et ep. de hœr. Don., tom. II et IX. ↩
-
Id., epist. ad Vinc., xciii, n. 38. ; tom. II, col. 246. ↩
-
Lib. de Unic. Bapt., c. xiii, num. 22, et alibi passim. ↩
-
Lib. V de Bapt. contra Donat., cap. xvii, n. 23 ; col. 152. ↩
-
Vid. ep. cv. ad Donat., cap. iii, n. 12 ; tom. II, col. 300, 302 ; et lib. IV, contra Cresc. , cap. xiii, n. 15 ; tom. IX, col. 492 : et passim, contra epist. Parm., lib. II, c. xiii, n. 29, 30, col. 45, 46 : et serm. ad Pleb. Cœs., n. 2 ; tom. IX, col. 619, et passim. Lib. I de Bapt. contra Donat., c. xiv, n. 22, col. 91 : de Unic. Bapt., c. iii, n. 4, p. 528. ↩
-
Lib. II de Bapt. contra Donat., cap. xiv, n. 19, col. 107. ↩
-
Ibid., lib. IV, cap. xxiv, n. 30, col. 140. ↩
-
Inter oper. Cypr., edit. Prior et Rigalt., 1679, post epist. lxxiv : in edit. Baluz., 1726, p. 353 et seq. ↩
-
Euseb. Hist., lib. VII, c. iii, edit. Vales. ↩
-
Hieron., Dialog. advers. Lucif., tom. IV, part. ii, col. 303, 304. ↩
-
August., lib. IV de Bapt., loc . jam cit. ↩
-
Id., lib. V, c. xvii, n. 23, col. 152. ↩
-
Aug., de Hæresib., hæres., lxix, tom. VIII, col. 21. ↩
-
Id., lib. II, advers. Cres., c. vii, n . 9, col. 413. ↩
-
Id., de Unic. Bapt. cont. Petil., c. ii, n. 3, col. 528, et pass. ↩
-
Vincent. Lirin., Commonit. i, cap. XI. ↩
-
Ibid., cap. ix, x, xi . ↩
-
Ibid., cap. ix. ↩
Chapter 294 of 396