Skip to the text

Caput XXVI. Romani Pontifices professi se apostolico officio fungentes esse errori obnoxios, in auctoritate universalis Ecclesiæ acquiescunt : locus Innocentii III

Romani Pontifices professi se apostolico officio fungentes esse errori obnoxios, in auctoritate universalis Ecclesiæ acquiescunt : locus Innocentii III.

Quin ipsi etiam Romani Pontifices non nisi in universalis Ecclesiæ auctoritate acquiescunt. Neque jam antiquos allegamus sæpe memoratos. En postremis temporibus, Innocentius III, celebri epistola ad Philippum Augustum regem. Rogatus enim à rege ut ejus conjugium1 solveret, sic respondet : « Sed in carnali commercio inter te ac reginam conjugem tuam adeo processum est, quod si etiam illi tantum confessioni vellemus insistere, quam nuper eadem regina fecisse proponitur, non auderemus super hujusmodi casu de nostro sensu pro te aliquid definire, propter illam sententiam evangelicam, quam ipse Christus expressit ; ut quod Deus conjunxit, homo non separet2 ; cum absque dubio nec Sanctorum exempla, nec Patrum decreta, intentioni tuæ in hoc articulo suffragentur. Verum 'si super hoc absque generalis determinatione concilii determinare aliquid tentaremus, præter divinam offensam, et mundanam infamiam, quam ex eo possemus incurrere, forsan ordinis et officii nobis periculum immineret, cum contra praemissam veritatis sententiam nostra non posset auctoritas dispensare.3 » En unde auctoritatem quærat in rebus maximis ; en unde etiam pœnam metuat, si inconcessa tentarit.

An dicent hic induere personam privati doctoris, qui à tanto rege interrogatus, ut specialissimo Sedis apostolicæ officio, suprema scilicet dispensatione, fungeretur, hoc responsum ediderit, quique professus sit, à se tractari rem deliberatione generalis concilii dignam ? Ergo in tanta re infirmitatis humanæ sibi conscius, agnoscebat aberrare se posse ab evangelica veritate ex apostolico officio respondentem. Hic ne ullum quidem dicit [214] verbulum novissimus auctor anonymus, qui ad hunc explicandum nodum tanta congessit. Unum hoc non perpendit, in quo est difficultas : à Papa agnitum id fieri posse, ut ipse quæstionem fidei inconsulto definiret, ac propterea loco caderet.

An forte ad Pighianas redeunt ineptias ; et illud Innocentii, Si hæc tentaremus, ita interpretantur : Si per impossibile ; ut quoniam Paulus semel dixit : « Licet Angelus de cœlo quid novi annuntiaverit anathema sit4 ; » jam non liceat de Pontifice aberraturo loqui, nisi per impossibile : quamque vehementiam ac magniloquentiam adhibuit Paulus, ad adstruendam immobilem Evangelii stabilitatem, eam ad unum hominem infirmum et imbecillem transferre necesse sit ; aut vero oportuerit in eo laborare Innocentium III, ut explicaret, quid factura esset synodus generalis, si ipse aliquid impossibile perfecisset ?

Footnotes

  1. Initum cum Isemburga Canuti IV, Daniæ regis sorore. ↩

  2. Matth., xix, 6. ↩

  3. Innoc. III Epist., lib. IV, ep. cvi. ↩

  4. Galat., i, 8. ↩

Chapter 313 of 396