Skip to the text

Caput 114a

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Spiritus sanctus dupliciter illuminat intellectum hominis, et quod lectura et cantus sororum Ordinis Sancti Saluato sunt ex spiritu sancto.

Virgo Maria loquebatur sponse Christi: "Deo non est difficilius facere quam loqui. Ipse fecerat vermes venenosos, vt sciant, quo prodire possint iuxta suam necessitatem. Libencius autem se homini inclinat ad illuminandum conscienciam eius, secundum quod sibi placet, cum suorum verborum intelligencia. Et hoc facit duobus modis. Primo, sicut tibi videtur, quod quasi aliqua persona dicenda tibi ostendit. Secundo modo, prout magistro tuo videbatur, quod aures sue et os aere replebantur et cor tamquam vesica ex ardenti ad Deum caritate extumescebat. Vnde optinuit ipse illa scire verba, que prius ignorauit, quomodo scilicet responsoria, antiphonas et ympnos componere et cantum debuit ordinare. Et ideo nullum eorum abbreuiari debet aut adaugeri. Permittitur tamen, quod verbum aliquod elucidetur, si obscurum forsitan videatur."

Chapter 119 of 123