Skip to the text

Caput 114b

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Qualiter idem dominus Petrus dictauit predictum cantum.

Mater Dei loquitur: "Scire debes, quod non est difficilius facere et creare quam loqui. Ipse creauerat vermes venenatos et dederat eis intelligenciam talem, vt sciant, quo possunt repere pro victu et vita conseruanda. Magis tamen ipse benignus Deus inclinatur humane nature, idest homini, ipsius mentem illuminando secundum suum benignum beneplacitum cum suorum verborum intelligencia spirituali duobus modis. Primo videtur tibi, quod quasi aliqua persona demonstrat tibi ea, que dictura es. Secundo modo magistro tuo videbatur, quod quasi aures eius et os cum vento replerentur et cor eius sicut vesica, repleta ex ardenti caritate ad Deum, extendebatur, et in illa cordis dulci fragracione optinuit ipse scienciam aliquorum verborum et diccionum, que prius nesciuit, et quomodo ipse responsoria, antiphonas et ympnos deberet componere ac cantum in notis ordinare. 4a Ideo vtraque ista duo sunt ex sancti spiritus induccione secundum virtutis sue distribucionem, illi, scilicet angelo, ad leccionum promulgacionem, et alteri ad cantus ordinacionem.

Ideo oportet neutrum eorum abbreuiari nec eciam humano carnali sensu prolongari. Tamen licitum est, quod, si aliquod verbum videtur obscurum, translacione faciliori possit elucidari."

Chapter 120 of 123