Skip to the text

Caput 115b

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Quod angelus et dictus dominus Petrus regebantur eodem spiritu.

Angelus beate Birgitte loquitur, ei dicens: "Dic magistro tuo, quod nos ambo vnum membrum sumus in Deo. Ipse quasi membrum exterius, ego vero membrum interius. Scribat ipse verba, que ego dico tibi, apponat et deponat, que sibi videntur apponenda et deponenda, sicut sibi placet, quia ambo nos regimur ab vno spiritu."

Chapter 122 of 123