Skip to the text

Caput 116

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Quam dulcis et dilectus erat Deus sancte Birgitte et econuerso.

Beata Birgitta loquebatur deitati dicens: "O dulcissime Deus meus. Quando dignaris visitare cor meum, brachia mea se continere non possunt, quin pectus meum amplexentur ex deifica caritate pre dulcedine, quam tunc sencio in corde meo. Michi videtur, quod ita imprimeris in animam meam, vt vere sis eius cor et medulla et omnia eius intestina. Et ideo carior michi es quam vtrumque, anima scilicet et corpus meum. Felix ego essem, si fecero, quod tibi sit placitum. Ergo, carissime Domine, da michi auxilium et posse ad faciendum in omnibus rebus honorem tuum." Respondit Deus: "Filia, sicut cera imprimitur in sigillo, ita anima tua imprimetur spiritui sancto, vt post mortem tuam dicetur a multis: 'Ecce, iam videmus, quod spiritus sanctus cum illa erat.'

Et calor meus addi debet ad calorem tuum, sic quod omnes, qui ibi appropinquant, inde calefient, illuminabuntur et fortificabuntur."

Chapter 123 of 123