Skip to the text

Caput 38

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus dicit sponse, quod duo sunt spiritus, scilicet bonus et malus. Signa autem boni spiritus sunt dulcedo mentis et gloria, et signa mali spiritus sunt anxietas et inquietudo mentis procedens ex cupiditate vel ira etc.

Filius loquitur sponse dicens: "Spiritus bonus est in corde hominis. Quid est spiritus bonus nisi Deus? Quid est Deus nisi gloria et dulcedo sanctorum? Ipse Deus est in eis et ipsi in eo et tunc omne bonum habent, cum habent Deum, sine quo nichil est bonum. Ideo, qui habent spiritum Dei, habent et Deum et omnem miliciam celi et omne bonum. Similiter, qui habent spiritum malum in se, habent omne malum in se. Quid enim est spiritus malus nisi dyabolus? Quid vero dyabolus nisi pena et omne malum? Ergo, qui habet dyabolum, habet in se penam et omne malum. Sicut autem homo bonus non sentit, vnde vel quomodo dulcedo Spiritus Sancti ingerit se menti eius, nec perfecte eam in presenti gustare potest, licet gustat partem, sic homo malus cum angustiatur cupiditate, cum anhelat ad ambicionem, cum mordetur ira aut inquinatur luxuria et ceteris aliis viciis, pena dyaboli est et indicium eterne inquietudinis, licet in presenti, vt est, perpendi non possit.

Ve hiis, qui huic spiritui adherent!"

Chapter 38 of 122