Skip to the text

Caput 25

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Post tres annos, postquam sponsa habuit supra proximam reuelacionem, Christus dicit ei, quod, nisi cito se emendet latro predictus, cito dampnabitur sentencia horribili in generacione sua et in bonis et eciam punietur in anima vt pessimus latro. Que omnia sic postea euenerunt, quia noluit se emendare.

Filius Dei loquebatur ad sponsam: "Dixi tibi prius de latrone pulchram cantilenam, ymmo pulcherrimum antidotum. Nunc autem dico sibi non carmen sed lamentacionem et ve. Nisi enim cito conuerterit se ad aliud latus, senciet horribilem iusticiam meam. Nam dies eius abbreuiabuntur, semen eius non faciet fructum, congregatas diuicias eius diripient alii et ipse iudicabitur vt pessimus latro et sicut filius inobediens contempnens monita patris."

Chapter 25 of 122