Skip to the text

Caput 37

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Verba Virginis ad sponsam, quomodo ipsa Virgo a quadruplici genere hominum salutatur, scilicet a veris amicis suis ex caritate et ab aliis ex timore pene et a reliquis, vt ditentur et honorentur, ab aliis vero ypocritis ex presumpcione venie. Prima duo genera remunerantur spiritualiter, tercium temporaliter; quartum est abhominabile.

Maria loquitur: "Quatuor genera hominum sunt, qui me salutant. Primi sunt, qui omnem voluntatem suam et conscienciam suam relinquunt in manus meas et, quidquid faciunt, totum faciunt pro honore meo. Horum salutacio est michi quasi potus suauissimus et delectabilis. Secundi sunt, qui timent penam et ex timore se abstinent a peccato. Hiis ego do, si in laude mea perseuerauerint, diminucionem praui timoris et augmentacionem vere caritatis et scienciam, qua discant racionabiliter et sapienter Deum diligere. Tercii sunt, qui satis in sublimi eleuant laudem meam sed nulla alia intencione et affectu, nisi vt honor temporalis et vtilitas transitoria eis accrescat. Et ideo sicut dominus, cui aliquid donum mittitur et ipse remittit donanti equipollens aliquid, sic ego, quia ipsi temporalia petunt nec aliquid carius desiderant, propterea do eis, quod volunt, et remunero eis in presenti.

Quarti sunt, qui simulant se esse bonos et tamen peccatum habent in delectacione. Peccant enim occulte, cum possunt, ne videantur ab hominibus, cogitantes sic secum: 'Ipsa virgo Maria pia est et, mox vt inuocata fuerit, impetrat veniam'. Horum clamor sic placet michi sicut vas, quod exterius est deargentatum et intus plenum fetidissimo stercore, quod nullus potest odorare. Tales sunt quidam per pessimam voluntatem peccati."

Chapter 37 of 122