Skip to the text

Caput 23

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Virgo Maria apparuit sponse rogans Filium pro quodam magno domino, quem latroni comparat. Cui Christus narrat grauia peccata illius et tamen precibus eius facit illi tres gracias. Dat enim illi magistrum spiritualem et intelligenciam grauissime pene eterne et spem rectam misericordie cum timore discreto.

Maria loquitur ad Filium dicens: "Fili mi, benedictus sis tu! Ego peto a te misericordiam pro latrone isto, pro quo sponsa tua orando plorat." Respondit Filius: "Quare, mater, rogas pro eo? Nam ipse fecerat tria latrocinia. Primo depredatus est angelos et electos meos. Secundo depredatus est corpora multorum hominum, quia animas eorum ante tempus a corporibus separauit. Tercio spoliauit multos homines innocentes bonis suis. Primo enim depredatus est angelos, quia animas multorum, que angelorum consorcio iungi debebant, dissociauit per verba scurrilia, per opera et exempla mala, per occasionem et attraccionem ad malum et quia paciebatur malos in malicia sua, quos iuste punire debuisset. Secundo multos innocentes interfici iussit ex indignacione sua. Tercio bona innocentum sibi iniuste vsurpauit et miseris calumpniam intollerabilem imposuit. Cum hiis tribus et alia tria mala habet.

Primo nimiam cupiditatem mundi, secundo vitam incontinentem; nam licet coniugio alligatus est, hoc tamen non tenet ex diuina caritate sed propter explecionem cupiditatis sue. Tercio habet superbiam, ita quod nullum reputat sibi similem. Ecce qualis est iste, pro quo tu oras! Tu vides omnem iusticiam in me et quod vnicuique debetur. Numquid, cum mater Iohannis et Iacobi accessisset ad me et petisset, vt vnus eorum sederet ad dexteram et alter ad sinistram meam, ego respondi ei, quod ille, qui plus laborauerit et qui se plus humiliauerit, hic ad dexteram meam sedebit et sinistram? Quomodo ergo debetur alicui sedere mecum et esse mecum, qui nil laborat mecum vel pro me sed magis contra me?" Respondit mater: "Benedictus sis tu, fili mi, plenus omni iusticia et misericordia! Ego video iusticiam tuam terribilem quasi ignem, fortissimam quasi montem, et ad hanc nullus appropinquare audet.

Sed econtra video misericordiam tuam lenissimam et ad hanc, fili mi, ego loquor et accedo. Nam licet modicam iusticiam habeo ad te ex parte latronis, tamen ex ea nequaquam, nisi misericordia tua grandis interuenerit, saluari potest. Ipse quippe similis est puero, qui, licet habeat os et oculos, manus et pedes, non tamen loqui potest ore nec visu discernere inter ignem et claritatem solis nec incedere potest pedibus vel laborare manibus. Sic iste latro est. Ipse denique a natiuitate sua creuit ad opera dyaboli. Aures eius fuerunt obturate ad audiendum bona, oculi eius caligauerunt ad intelligenciam futurorum. Os eciam clausum erat ad laudem tuam et manus operacionis bone ad Deum fuerunt ei totaliter debiles, in tantum quod omnis virtus et omnis bonitas erat quasi mortua ante eum.

Attamen cum vno pede suo quasi in duobus vestigiis stabat. Pes autem ille erat desiderium suum et cogitacio, qua cogitabat apud se cum desiderio dicens: 'Vtinam inuenirem aliquem, qui diceret michi, quomodo emendare me possem, quomodo placare Deum meum deberem, quia eciam si mori deberem, libenter facerem.' Primum vestigium erat, quod frequenter timebat et pensabat, quam dura erit illa pena eterna. Secundum vestigium erat dolor de amissione regni celorum. Ergo, fili mi dulcissime, propter bonitatem tuam et preces meas, que te in vtero portaui, miserere ei!" Respondit Filius: "Benedicta sis tu, mater dulcissima! Verba tua plena sunt sapiencia et iusticia, et quia in me est omnis iusticia et misericordia, ideo iam latroni rependi tria bona pro tribus bonis, que michi optulit.

Nam quia propositum emendandi se habuit, ostendi ei amicum meum, qui ostendit illi viam vite. Pro secundo, scilicet pro cogitacione sedula eterni supplicii, dedi ei maiorem intelligenciam eterne pene quam prius, vt intelligat in corde suo, quam amara est pena eterna. Pro tercio, scilicet pro dolore de amissione regni celestis, illuminaui spem suam, vt reccius speret nunc quam prius et sapiencius et discrecius timeat nunc quam prius." Tunc iterum loquebatur mater: "Benedictus sis tu, fili mi, ab omni creatura in celo et in terra, quia ista tria rependisti latroni ex iusticia tua! Ideo nunc rogo, vt digneris ei dare eciam misericordiam tuam, quia tu nichil facis sine misericordia. Da ergo ei ex misericordia tua vnam graciam propter preces meas et aliam propter famulum tuum, qui me ad rogandum pro latrone sollicitat! Terciam vero graciam da ei propter lacrimas et preces filie mee, sponse tue!"

Cui respondit Filius: "Benedicta sis tu, mater carissima, domina angelorum et regina omnium spirituum! Verba tua dulcia sunt michi quasi vinum optimum, delectabilia super omnia, que cogitari possunt, et probata in omni sapiencia et iusticia. Et benedictum sit os tuum et labia tua, de quibus omnis misericordia procedit in miseros peccatores! Tu vere misericordie mater predicaris et es, quia miserias omnium consideras et me ad misericordiam flectis. Pete ergo, quod vis! Non enim inanis potest esse caritas et peticio tua." Tunc respondit mater: "Iste latro, Domine mi et fili mi, nimis periculose positus est. Stat enim vno pede quasi in duobus vestigiis. Ergo da ei, vt firmius stare possit, hoc, quod michi est carissimum, idest corpus tuum sanctissimum, quod de me sine aliqua concupiscencia mundissimum in deitatem tuam assumpsisti.

Hoc tuum corpus est promptissimum infirmorum auxilium, hoc reddit cecis visum, surdis auditum, claudis gressum, manibus opus. Hoc eciam est fortissimum et suauissimum emplastrum, de quo cicius conualescunt infirmi. Da ergo ei hoc, vt senciat in se auxilium et delectetur in eo cum caritatis feruore! Secundo rogo, vt digneris ei ostendere, quid acturus est et quomodo poterit te placare. Tercio rogo, vt detur ei requies de ardore carnis sue propter preces eorum, qui te pro eo rogant." Respondit iterum Filius: "Carissima mater, verba tua dulcia sunt quasi mel in auribus meis, sed quia ego iustus sum et tibi nichil negari potest, ideo de peticione tua quasi sapiens dominus deliberare mecum volo, non ideo, quod aliqua mutacio sit apud me vel quod non omnia scis et vides in me, sed propter sponsam astantem differo, vt valeat intelligere sapienciam meam."

Chapter 23 of 122