Caput 40
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Quarto anno postquam sponsa vidit supra proximam visionem, vbi quedam anima fuerat condempnata vsque ad diem iudicii ad purgatorium, videbat sponsa iterum eandem animam presentari in diuino iudicio per angelum quasi iam semiplene vestitam, pro qua ipse cum celesti milicia orabat Dominum. Quam tunc Christus totaliter liberauit a penis et vt stellam fulgentem transmisit ad gloriam precibus angelorum et sanctorum et lacrimis et suffragiis amicorum viuorum.
Post hec autem in quarto anno iterum vidi iuuenem fulgentissimum cum anima supra proximo dicta, que erat iam quasi vestita sed non ad plenum. Qui dixit iudici sedenti in throno, cui milia milium assistebant et omnes adorabant eum propter pacienciam eius et caritatem: "O iudex, hec est anima illa, pro qua orabam et tu respondisti velle deliberare. Nunc omnes igitur nos assistentes iterum petimus pro ea misericordiam tuam. Et licet nos omnia scimus in tua dileccione, tamen propter sponsam tuam, que spiritualiter hec audit et videt, loquimur humano modo, licet humana non sint nobiscum." Respondit iudex: "Vbi currus plenus esset aristis spicarum, si multi homines vnus post alium auferret aristam suam, minueretur numerus atque pondus. Sic est modo. Nam lacrime multe et caritatis opera venerunt ante me pro anima ista et ideo iudicium est, vt veniat ad custodiam tuam.
Et tu defer eam ad requiem, quam nec oculus videre nec auris audire valet nec anima ipsa in carne cogitare poterat, vbi non est celum supra nec terra deorsum, vbi altitudo est inexcogitabilis et longitudo indicibilis, vbi latitudo mirabilis et profunditas incomprehensibilis, vbi Deus est supra omnia et extra et intra, regit omnia et continet omnia nec ab aliquo continetur." Post hec autem anima illa videbatur ascendere in celum ita fulgens sicut stella fulgentissima in fulgore suo. Et tunc loquebatur iudex dicens: "Veniet cito tempus, quo proferam iudicia mea et faciam iusticiam contra progeniem huius defuntci, cuius est anima ista. Quia cum superbia ascendit hec generacio sed ad retribucionem superbie descendet."
Chapter 40 of 122