Skip to the text

Caput 24

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus dicit, quod, si ille latro supra proximo dictus communionem altaris sumere voluerit, habeat ante contricionem de commissis cum voluntate ea emendandi et non amplius peccandi sed in bonis persistendi. Docet eciam alia remedia, quibus possit se Deo et angelis et sanctis et proximis reconciliare. Que si non fecerit, grauiter punietur.

Maria loquebatur: "Benedictus sis tu, fili mi, rex glorie et dominus angelorum! Rogo te iterum pro latrone." Respondit Filius: "Benedicta sis tu, carissima mater! Sicut lac tuum in corpus humanitatis mee intrauit et omnia membra mea confortauit, sic verba tua intrant et delectant cor meum, quia omnis peticio tua cum discrecione est et omnis voluntas ad misericordiam. Ideo faciam propter caritatem tuam misericordiam cum latrone." Respondit mater: "Da ergo ei, fili carissime, hoc, quod michi carissimum est, scilicet corpus tuum et graciam tuam, quia latro iste esuriens est et vacuus a bono. Ideo da graciam, vt extinguatur esuries praua, roboretur infirmitas, accendatur voluntas ad bona, que hactenus torpuit a tua caritate!"

Respondit Filius: "Sicut puer, cui subtrahitur cibus, cito moritur in corpore, sic iste, qui a puericia sua a dyabolo nutritus fuit, non poterit reuiuiscere, nisi pascatur cibo meo. Ideo, si corpus meum desiderat sumere, si fructus eius dulcedine refici affectat, cum hiis tribus virtutibus accedat ad me, scilicet cum contricione vera commissorum, cum voluntate emendandi admissa, cum voluntate non amplius faciendi mala et in bonis perseuerandi. Ad preces vero eorum, qui pro eo rogant, respondeo tibi, quod ista, que dicam, facienda sunt latroni, si salutem querit. Primo, quia ausus fuit resistere regi glorie, ideo nunc propter emendacionem delictorum debet fidem sancte Ecclesie mee defendere et vitam suam pro eius tuicione paratam habere vsque ad mortem, vt, sicut prius laborauit totis viribus pro honore mundi et commodo domini temporalis, sic nunc laboret, vt fides mea augeatur et inimici fidei Ecclesie deprimantur, et omnes trahat, quos poterit trahere, ad me verbo et exemplo, sicut prius subtraxit, cum pro mundo laborauit.

Pro certo dico sibi, quod, si non plus fecerit, quam quod ligauerit galeam suam pro honore meo et clipeum in brachium posuerit hac intencione, vt stet pro fide sancta, reputabitur ei pro opere, si in illo puncto vocatus fuerit. Quod si eciam hostes appropinquauerint, nullus ei nocere potest. Ideo laboret audacter, quia potentem habet dominum, cum me habuerit; laboret viriliter, quia preciosum ei dabitur stipendium, scilicet vita sempiterna. Pro eo autem, quod sanctos et angelos offenderat et corpora animabus priuauerat, faciat dici omni die vnam missam de sanctis omnibus per vnum integrum annum, vbi sibi videbitur, dando presbitero celebranti mercedem, vt per hoc sacrificium sancti et angeli offensi placari queant et ad eum oculos suos conuertere.

Per talem enim placantur oblacionem, quando corpus meum, quod regale est sacrificium, ex caritate et humilitate sumitur et offertur. Deinde, quia bona aliorum diripuerat, viduis et orphanis fecerat iniuriam, ideo omnia, que scit se scienter habere iniuste, reddere debet humiliter rogando iniuriatos, vt ei misericorditer indulgeant. Et quia non omnibus poterit satisfacere, quibus iniuriatus est, ideo in aliqua ecclesia, vbi sibi conueniencius videbitur, de propriis sumptibus construi faciat vnum altare, in quo vsque in finem mundi vna missa cottidie pro hiis, quibus intulerat dampnum, celebretur. Et vt istud firmum et stabile permaneat, tantum de redditibus dabit ad altare, quod vnus capellanus perpetuo celebrans inde possit se sustentare.

Preterea, quia ab eo longe fuit humilitas, ideo debet se humiliare, in quantum potest, et eos, quos offenderat, ad pacem et concordiam rogare, prout conueniencius poterit fieri. Necnon et cum aliquando peccata et vicia sua, que commiserat, reprehendi aut laudari ab aliquibus audierit, non defendat ea presumptuose nec delectando glorietur in eis, sed cogitet humiliter et dicat: 'Vere nimis delectabat me peccatum, quod ad nichil michi profuit. Nimis in presumpcione excessi, et si voluissem, bene potuissem cauisse. Ideo rogate, fratres, Dominum, vt det nunc michi spiritum, quo resipiscam a talibus et possim commissa peccata viriliter emendare!' Pro eo vero, quod in carne sua excedendo multipliciter offendit, racionabili temperancia temperet corpus suum. Si autem audierit verba mea hec et compleuerit ea opere, tunc salus erit ei et vita perpetua.

Sin autem, vsque ad nouissimum quadrantem exigam peccata eius et amariorem penam habebit, quia ista sibi dici feci, quam aliter habuisset."

Chapter 24 of 122