Skip to the text

Caput 35

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus ostendit sponse, qualiter anima cuiusdam monachi deuoti purgabatur in vita per infirmitates corporis, et ostendebatur eius gloria sub specie stelle ante mortem. Et qualiter anima alterius religiosi iam dampnata expectabatur a nouem demoniis ante principem demoniorum. Et assignatur hic racio, quare mali religiosi tollerantur a Deo.

Filius Dei loquebatur ad sponsam: "Vidisti animam illius monachi defuncti in specie stelle, et merito, quia idem in vita sua lucidus et ardens erat quasi stella. Quia me pre omni creatura dilexit, vixit in obseruancia propositi sui. Hec eciam anima ostendebatur tibi, antequam moreretur, in statu illo, in quo tunc fuit, quando monstrabatur tibi, et hoc fuit, quando ipse venit ad vltimum terminum vite sue et quando signa egritudinis demonstrancia mortem aderant. Hec ergo, cum ad terminum mortis appropinquaret, venit in purgatorium et istud purgatorium erat corpus suum, vbi purgabatur doloribus et infirmitatibus. Et ideo quasi stella in vase aperto demonstrabatur tibi, et hoc fuit, quia arsit caritate mea, et ideo est nunc in me et ego in ea.

Quia sicut stella, si veniret in copiosiorem et splendidiorem ignem, non vlterius appareret, sic ipse nunc in me conclusus est et ego in eo et gaudebit gloria illa ineffabili, que numquam finietur. Cum autem esset in purgatorio suo, tanta caritate adhuc tunc arsit ad me stella ista et ego ad eam, quod ipsa doloris vehemenciam corporis reputauit leuissimam. Cuius leticia in tribulacione incepit et ad perpetuum gaudium excreuit. Quod dylabolus cernens et in ea aliquid iuris sui inuenire volens propter dileccionem, quam illa anima ad me habuit, libenter alias animas propter eam dimisisset. Alia eciam anima monstrabatur tibi, quam dyabolus nouem iuribus possidet. Cuius iudicium quia ostendi tibi prius, ideo eius nunc supplicium tibi ostendere volo, sicut coram Deo omnia in vno puncto fuerunt; que tamen corporaliter absque prolixitate non possunt proferri et audiri.

Anima ergo illius cum peruenisset ad supplicium, statim septem demones occurrerunt ei ante principem suum dicentes: 'Hec anima nostri iuris est.' Primo demon superbie dicebat: 'Ipsa est mea, quia nullum reputauit sibi similem et super omnes esse volebat sicut ego.' Secundus, scilicet demon cupiditatis, ait: 'Ipsa numquam impleri et saciari potuit sicut nec ego, ideo mea est.' Tercius, scilicet demon inobediencie, dicebat: 'Ipsa astricta erat ad obedienciam et disciplinam sed in omnibus fuit inobediens Deo et obediens carni; ideo est mea.' Quartus, scilicet demon gule, ait: 'Ipsa temporibus illicitis comedendo et bibendo, prout ego ei suasi, excessit et nichil abstinencie habere voluit; ideo mea est.'

Quintus, scilicet demon vane glorie, dixit: 'Ipse cantauit pro vana gloria et vano nomine, et cum aliquantulum deprimebatur vox eius et attediabatur, tunc ego eleuabam eam ad alciora et occurrens gaudenter iuui eum.' Sextus, demon scilicet proprietatis, dicebat: 'Ipse debuit esse pauper in mundo et nichil proprium habere sed ipse econtra quasi formica, que habere poterat, congregabat et irrequisito prelato suo illa possedit, et ideo mea est.' Septimus, scilicet demon religionis contemptus, dicebat: 'Ipse ex regulari disciplina obligabatur ad obseruandum in omnibus actibus suis constituta tempora, sed econtra, quia omnia habuit inordinata. Bibebat enim et comedebat, quando volebat, dormiebat et vigilabat et loquebatur, quando sibi placebat, et absque regulari disciplina omnia agebat; et ideo mea est.'

Tunc princeps demonum quasi per exemplum demonstrando dicebat: 'Tu, spiritus superbie, quia possedisti eum extra et intra, ideo ingredere in eum et constringe sic districte (quemadmodum spiritualia, si possibile esset, quod haberent membra et adhererent corporalibus) et comprime sic horribiliter, vt cerebrum exeat cum oculis et medulla de compagibus et omnia membra dissoluantur.' Ad secundum, idest ad spiritum cupiditatis, ait: 'Tu possedisti eum ad voluntatem tuam et numquam saciabatur. Ideo intra in eum ardore veneno peiori et plumbo feruenciori et inflamma eum sic miserabiliter, vt, sicut vinum per summitatem vitrei vasis, quod habet multas fistulas, ingrediens omnia loca occupat et replet, sic ardor tuus venenatus et plumbeus ingrediatur in omnia membra eius et ardeat in eis sine fine.'

Ad tercium autem, idest ad spiritum inobediencie, ait: 'Tu possedisti eum ad omnia professioni sue contraria, et obediuit tibi magis quam Deo suo. Ideo intra in eum quasi gladius acutissimus et sic feruenter cohereas ei quasi gladius, qui infixus esset cordi, qui nec per partem superiorem nec per inferiorem exiret sed immobiliter permanens intollerabiliter cruciaret.' Ad quartum, idest ad spiritum gule, ait: 'Tibi consensit ad omnem intemperanciam. Ideo comminue eum dentibus tuis et discerpe cor eius, vt quilibet spirituum iam enumeratorum, scilicet superbie et cupiditatis, inobediencie et gule, vnam partem cordis sui sic possideat et possidendo sic cruciet, vt semper comminuatur et numquam consumetur.'

Ad quintum, idest ad spiritum vane glorie, ait: 'Intra in eum et numquam sinas eum habere requiem! Pro cantu suo numquam procedat nisi ve de ore suo. Omne gaudium et delectacio, quam in mundo querebat, vertetur sibi in fletum et miseriam sempiternam.' Ad sextum autem, idest ad spiritum proprietatis, ait: 'Intra in eum et vexa eum cum amaritudine et fac eum carere omnibus delectabilibus, que desiderabat! Et pro eis confusionem inenarrabilem et dampnacionem indicibilem et pudorem perpetuum habebit.' Ad septimum, idest ad spiritum contemptus religionis, ait: 'Quia omnia tempora sua inordinate habuit, ideo vnum tempus adueniet ei, quod numquam terminabitur, in quo frigus et ardorem pacietur sine fine.'

Tunc mox in ipso momento ante principem demoniorum duo spiritus apparuerunt dicentes: 'Eciam nos in hac anima habemus partem.' Et primus dixit: 'Ipse fuit sacerdos et non vt sacerdos vixit; ideo pars mea in ea est.' Secundus demon ait: 'Ipse habuit quoddam fundamentum in capite suo, in quo corona glorie stare debuisset, et hanc non habuit; ideo mea est.' Respondit princeps: 'Pro honorifico nomine sacerdotis mutetur sibi nomen et vocetur Sathan. Pro corona glorie, quam contempsit habere, ponatur ibi malediccionis obprobrium et deieccio sempiterna.'" Deinde loquebatur Dominus ad sponsam: "Ecce sponsa mea, qualis remuneracio et quam dissimilis! Ambe iste anime vnius fuerunt professionis sed in remuneracione nimis multum inequales.

Numquid scis tu, quare ista tibi ostendo? Certe vt boni roborentur et vt mali scientes iudicium suum a malis resipiscant. Vere dico tibi, quod homines illius professionis multum auerterunt se a me, sicut per exemplum poteris intelligere. Ego sum similis patrifamilias, qui assumpsit sibi operarios, quibus commisit fossorium ad fodiendum terram et scopam ad eiciendum eam de fossis, vas ad portandum. Tandem ipsi operarii contempnentes preceptum domini reportauerunt illa vtensilia domino suo et dixerunt: 'Fossorium minus acutum est et terra satis arida, et non sufficimus laborare in ea. Scopa nimis tenuis est et non valet continere terram. Vas nimis graue est et ideo nobis ad portandum nimis onerosum.'

Sic faciunt isti professores michi. Ego namque commisi eis quasi laboratoribus fossorium, idest dedi auctoritatem predicandi verba mea et potestatem fodiendi corda terrena timore meo. Sed hoc fossorium nunc deiciunt et assumunt nouum, quia verba mea et institucionem meam vertunt ad alleuiacionem corporis, /verba mea/ vt placeant hominibus et crescant in diuiciis, dicentes: 'Corda hominum nunc dura sunt et verba Domini minus acuta ad excitandum deuocionem.' Et ideo placabilia proponunt hominibus, iusticiam meam occultant, peccatum increpare dissimulant, ex quibus fiducialiter faciunt auditores in peccatis quiescere et de factis suis remisse penitere. Secundo commisi eis scopam, qua eicerent terram de fossa, idest vt paupertatem et humilitatem diligerent. Sed hec est eis nunc nimis tenuis. Dicunt enim:

'Si nichil habere voluerimus, vnde tunc viuemus? Si ex toto abiecti fuerimus, a quibus tunc colligemur?' Sic ergo falsa fiducia decepti tanto nunc alios in superbia excedunt, quanto pre aliis deberent esse humiliores. Ego eciam dedi eis quasi vas ad deportandum terram, idest vt haberent abstinenciam delectabilium corporis. Sed hoc ad pedes meos proiecerunt dicentes: 'Si in tali labore, sicut patres vixerunt, volumus viuere, deficiemus et in tali abstinencia omnino contempnemur, si in tali districcione non preualemus.' Sic igitur omnia religionis et professionis bona sunt eis grauia et illa, que eis placent, faciunt. Quid ego autem facturus sum, cuius instrumenta proiciuntur et labor recusatur? Vtique dicam eis: 'Viuite secundum voluntatem vestram et laborate laborem vestrum proprium, et reperietis fructum vestrum!

Habete honorem mundi pro honore eterno, diuicias mundi et amiciciam eius pro eternis, voluptatem mundi pro dulcedine, que numquam terminatur!' Ego iuro in veritate mea, quod, si non fecissem propter duo bona, propter que sustineo eos, non vna domus eorum staret erecta. Primum est matris mee oracio, que cum patrono eorum incessanter orat. Secundum est iusticia mea, quia quamuis propter maliciam eorum non teneor eis aliquam misericordiam facere, attamen propter dona offerencium, que placent michi, pacior eos. Ipsi enim sunt quasi instrumenta, quibus alii proficiunt. Ex eorum nempe predicacione et cantu quandoque alii crescunt ad deuocionem et ad occasionem bene proficiendi, sed se ipsos in profundum deiciunt, quia seruiunt quasi serui ad lucrum non eternitatis.

Vere serui sunt et paucissimi inueniuntur alii et tam pauci, quod vix vnus reperitur in centum." Apparuit anima induta scapulari et mirabiliter in omnibus membris deformata. Tunc Christus dixit: "Quidam populus erat audiens filios Israel vbique habere victoriam, timensque subici ipsis misit legatos suos habentes antiquos calceos in pedibus et panem veteratum in peris, vt menciendo se simularent esse de remotissimis partibus. Quapropter cognita veritate redacti sunt in perpetuam seruitutem. Sic multi religiosi simulantes, quod non sunt, et seruientes mundo sub habitu religionis excluduntur ab illa eterna hereditate. De talibus est iste, cuius animam dyabolus nouem iuribus possidet. Primum est, quod superbiendo prefert se ceteris, ostendendo se professorem virtutum, cum sit viciis plenus.

Secundum est, quod desiderat omnia, que videt, necessariis non contentus. Tercium est, quod obedit in hiis, que eum delectant; ea vero, que non delectant, aut facit inuitus aut querit occasionem fugiendi. Quartum est, quod delectatur in intemperancia, socius illorum, de quibus dicitur, quorum deus venter est. Quintum est, quod querit laudari ab hominibus, non a Deo. Ideo predicat sublimia, cantat altisona, singularia operatur. Sextum est, quod gloriatur in superfluis et habitu pergerino, cuius proprium deberet esse ipsa vera paupertas. Septimum est, quod nulla seruat tempora, sed regit se secundum flatum carnis sue. Octauum est, quod impudice et frontose accedit ad altare meum sanctificans et absoluens alios, ipse vinculo dignus et reprehensione.

Nonum est, quod indigne portat signum glorie in capite suo, confederatus hosti meo. Ideo, nisi se emendauerit, propinabitur sibi de iusticia mea." Respondit illa: "O Domine mi, ipse dicit missas et predicat, et predicacio eius sapit multis. Numquid potest esse nisi a Spiritu tuo?" Cui Deus: "Est", inquit, "de Spiritu meo, sed quando ipse non ea caritate nec intencione predicat, qua verus predicator predicare debet, nec sequitur effectum predicacionis, tunc spiritus nequam operatur cum eo, quia masticat stramen et sugit caudam serpentis queritque flores perituros." Tunc ait illa: "O Domine, non intelligo, quod dicitur. Ideo, Domine mi, dignare exponere, quid significat!" Cui Dominus: "Ipse", inquit, "tunc masticat stramen, quando non sapit ei ille panis eternus, quando non intrat cor diuina sapiencia, que dixit: 'Venite ad me, humiles, et ego reficiam vos.'

Tunc vero sugit caudam serpentis, quando non sapit ei potus diuine intelligencie sed prudencia dyaboli, que dicit: 'Comedite, et aperientur oculi.' Tunc quoque querit flores perituros, quando non curat fructum eterne dulcedinis sed continue habet in ore verba mundi et verba carnis."

Chapter 35 of 122