Caput 30
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus precipit sponse, quod totaliter voluntatem suam conformet cum voluntate Dei, tam in prosperis quam in aduersis. Nam voluntas comparatur radici arboris: que si bona est, tunc arbor, idest anima, fructificat bonum fructum; si vero instabilis, tunc roditur a talpa dyabolo et anima impelletur a vento aduersitatum aut arescet a calore solis, idest mundi amore vano.
Filius loquebatur ad sponsam: "Licet ego omnia scio, tamen dic michi tua propria loquela, qualis est voluntas tua." Respondit pro sponsa statim angelus, qui datus erat ei ad custodiam, dicens: "Voluntas sua est, sicut legitur: 'Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra!'" Respondit Dominus: "Hoc est, quod quero et volo, hoc est michi gratissimum obsequium. Ergo, sponsa mea, oportet te esse sicut arborem bene radicatam, que tria mala adueniencia timere non habet. Primo, si arbor bene radicata fuerit, non perfoditur a talpa; secundo non concutitur impulsu ventorum; tercio non arescit ex feruore solis. Arbor vero tua anima tua est. Huius radix principalis voluntas bona est secundum voluntatem Dei. De hac enim radice voluntatis tot virtutes procedunt, quot sunt radices in arbore.
Radix ergo principalis, de qua alie succrescunt, debet esse fortis et grossa; debet eciam profunde in terra esse radicata. Sic voluntas tua debet esse fortis in paciencia, grossa in diuina caritate, profunde depressa in vera humilitate. Et si sic radicata fuerit voluntas tua, tunc non habet timere talpam. Quid autem significat talpa subtus terram vadens nisi dyabolum, qui inuisibiliter animam circumuagatur et perturbat? Hic radicem voluntatis, si fuerit instabilis ad paciendum, morsu suo findit et mordendo dissipat, quando affecciones prauas et cogitaciones immittendo cordi voluntatem tuam in diuersa rapit et facit te desiderare aliquid contra voluntatem meam. Tunc vero viciata principali radice omnes alie radices viciantur et arescit truncus, idest, si voluntas tua et affeccio fuerit corrupta, eciam virtutes alie maculantur et displicent michi; ymmo eciam per voluntatem ipsam malam, nisi corrigatur penitencia, digna es dyaboli subdi dominio, quamuis voluntas non procedat ad effectum.
Si vero radix voluntatis fuerit fortis et grossa, rodere quippe potest eam talpa sed non findere, et tunc ex corrosione illa radix forcius succrescit iterum ad maiorem fortitudinem. Sic dyabolus; si voluntas tua semper fuerit firma in contrariis et in prosperis, rodere quippe potest eam dyabolus, idest cogitaciones prauas immittere, sed si in illis resistitur et non consentitur voluntate, tunc non erunt tibi ad supplicium sed proficient tibi propter pacienciam ad maius meritum et virtutum sublimitatem. Quod si forte contingat te ruere per impacienciam vel ex improuiso, consurge cicius per penitenciam et contricionem, et tunc ego remitto peccata et dabo tibi pacienciam et fortitudinem ad immissiones dyaboli tollerandas.
Secundo, si arbor bene radicata fuerit, non habet timere impulsum ventorum. Sic tu; si voluntas tua fuerit secundum voluntatem meam, non debet sollicitari de aduersitate mundi, que est tamquam ventus, cogitando tecum, quod forte sic expedit tibi, scilicet pati aduersitates. Non debes conturbari de contemptu et obprobrio tuo, quia ego, quos volo, exaltare et deprimere possum. Non debes dolere de passione corporis, quia ego sanare et percutere possum, quia nichil facio sine causa. Qui vero voluntatem habet michi contrariam, hic in presenti tribulatur, quia non potest perficere, quod querit, et adhuc in futuro pro voluntate mala punietur. Quod si voluntatem suam michi committeret, omnia faciliter potuisset adueniencia tollerasse.
Tercio arbor bene radicata non habet timere nimium calorem, idest, qui voluntatem habent perfectam, non siccantur ab amore Dei per amorem mundi, non retrahuntur ab amore Dei aliquo prauo impulsu. Illi autem, qui instabiles sunt, horum anima a bono incepto et a caritate Dei cito euertitur, aut suggestione dyaboli aut contrarietate mundi aut ab amore eius vana inutiliter concupiscendo. Propterea non bona arbor est ille homo, de quo tu nunc cogitas. Huius capitalis radix fracta est, scilicet 'Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra.' Ipse enim assumpsit continentis vite austeritatem, sed refriguit in eo caritatis ardor. Hunc ego iuui propter preces matris mee, quia habuit tria: paupertatem in diuiciis, infirmitatem in membris, defectum in sciencia.
Hec fuit voluntas mea, quod, si pacienter in hiis tribus stetisset, haberet eternam habundanciam, haberet et eternam sanitatem et pulchritudinem, haberet et cognicionem et visionem Dei. Et ad hec optinenda ego iuui eum dando ei spiritualium fortitudinem, inspirando ei voluntatem meam, sed voluntas eius est voluntati mee contraria. Tepide requirit auxilium. Angustiatur enim de paupertate, non propter me sed propter vtilitatem suam. Angustiatur et de infirmitate, ne paciatur dolorem. Angustiatur de defectu sciencie, ne ab aliis contempnatur. Ideo ex occulta sciencia mea tria hec, ex quibus turbabatur, optinuit ad voluntatem suam. Habet quippe nunc maiorem habundanciam quam prius necessitatis corporalis, habet et maiorem scienciam, habet et maiorem reputacionem.
Propterea, cum talpa dyabolica tangit eum cum temptacione, timendus est ei casus, quia voluntas capitalis fracta est. Et ideo, si amor mundi incaluerit, statim arescit a bono et procedit ad cupiditatem. Si vero ingruerit tribulacio, angustiatur ab omni parte sicut arbor concussa vento in nullo stabilis et ad omnia querulosus. Si vero afflauerit honor, non minus sollicitabitur, quomodo omnibus placeat, quomodo ab omnibus possit vocari bonus et ad ingruencia possit occurrere sapienter. Ecce quanta instabilitas prouenit ex instabilitate radicis viciate! Quid autem ego facturus sum? Ego sum quasi bonus ortulanus, in cuius orto sunt multe infructuose arbores et pauce bone. Si abscidantur penitus ille bone arbores, quis tunc intrabit ortum?
Si vero omnes infructuose arbores radicitus euellantur, nimis deformis apparet ortus ex fossis et suffossione pulueris. Sic ego; si omnes bonos ad me de carne educerem, quis tunc ingrederetur sanctam Ecclesiam? Si vero omnes malos in vno puncto auferrem, tunc nimis deforme fosse apparerent in orto et tunc omnes seruirent michi ex timore pene et non ex amore. Ideo ego facio sicut bonus insertor, qui surculum arido trunco inserit; quo crescente et firmiter radicato illud, quod aridum est, proicit in ignem. Sic ego faciam. Plantabo quippe michi plantacionem dulcedinis et surculos virtutum: quibus succrescentibus abscidam, quod aridum est, et proiciam in ignem. Et purgabo ortum meum, ne aliquid infructuosum remaneat, quod ramos nouellos et fructificantes possit impedire."
De priore quodam compuncto de verbis Christi, qui postea factus est deuotus. Hic idem prior vidit Christum extendentem manus ad eum et dicentem: "Per istud", inquit, "solidum os intrauerunt claui." Item isto priore mortuo dixit Christus: "Frater ille, amicus tuus, non est mortuus sed viuit, quia operibus impleuit nomen fratris. Sed potes querere: quis est verus frater? Respondeo tibi: ille est verus frater, qui secundum commune prouerbium omnia sua portat in dorso, qui nichil desiderat nisi Deum et nouit de necessariis contentari, qui me Deum factum carne fratrem suum agnoscit et diligit vt fratrem." Item de eodem fratre. Cum idem frater difficilis esset ad credendum gracie domine Birgitte date, vidit in extasi dominam et ignem de celo descendentem in eam. Cumque miraretur et putaret illusionem expergefactus, iterum obdormiuit et audiuit vocem aperte bis dicentem:
"Nullus prohibere potest ignem istum, vt non egrediatur. Ego enim ipsa potencia emittam hunc ignem ad orientem et occidentem, ad aquilonem et ad austrum, et inflammabit multos." Post hec idem frater factus est credulus reuelacionum et defensor earum. Item in eodem capitulo. Frater quidam infirmabatur tribus annis ita, quod pes eius computruit et medulla inde fluebat. Qui tante paciencie fuit, quod semper Ihesum habebat in corde et ore dicendo: "Ihesu, dignissime Deus, miserere mei!" Qui appropinquans morti clamabat: "Desidero, desidero, desidero. O desiderium meum, veni!" Qui cum interrogaretur, quid desideraret, respondit: "Vidi", inquit, "Deum, et ex desiderio eius et visione gaudeo et exulto in tantum, quod, si centum annis viuere possem in ista infirmitate, libenter contentus essem."
Post hec idem frater circa mediam noctem exultans mortuus est in manibus fratrum. Sequenti vero dominica die domina rapta in spiritu audiuit: "O filia, quia domini et magistri nolunt venire ad me humiles, ideo colligo pauperes et ydiotas in regnum celorum. Nam iste pauper et ydiota hodie inuenit sapienciam supra Salomonem, diuicias, que non veterascunt, et coronam, que semper augetur et numquam finietur. Dic eciam illi fratri, qui ei pro penitencia sua seruiuit in infirmitate, quod propter seruicium eius liberabitur a temptacionibus et habebit fortitudinem ad spiritualia, finem quoque gaudiosum, et vigilabit in requie Lazari."
Chapter 30 of 122