Skip to the text

Caput 36

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus reuelat sponse, qualiter propter tria bona, que erant in cordibus vacuis et mundissimis apostolorum, missus fuit in eos tripliciter Spiritus Sanctus et qualiter in hominibus plenis cupiditate et luxuria et superbia non ingreditur Spiritus Sanctus, et quod Christus vult primo vinum suum, idest verba sua istius libri, propinari amicis, qui ea publicabunt aliis postea.

Ego, qui loquor tecum, sum ille, qui tali die sicut hodie misi in apostolos et discipulos meos Spiritum Sanctum. Qui venit ad eos tripliciter: primo quasi torrens, secundo quasi ignis, tercio in specie linguarum. Venit autem ad eos ianuis clausis, quia soli erant et quia tria bona habebant. Primo enim habebant omnem voluntatem tenendi castitatem et continenter in omnibus viuere; secundo habebant humilitatem precipuam, tercio totum desiderium ad Deum, quia nichil nisi ipsum desiderabant. Isti erant quasi tria vasa munda sed vacua; propterea venit Spiritus Sanctus et repleuit eos. Venit autem quasi torrens, quia omnes artus et omnia membra eorum delectacione diuina et consolacione repleuit. Venit quasi ignis, quia feruore diuini amoris sic incendit corda eorum, vt nichil diligerent nisi Deum, nichil timerent nisi Deum.

Tercio venit in specie linguarum, quia sicut lingua intus est in ore nec tamen nocet ori sed magis ad loquendum proficit, sic Spiritus Sanctus intus in anima eorum erat, qui eos nichil desiderare faciebat nisi me, qui eciam eos sapiencia diuina loquaces fecit. Cuius virtute tamquam officio lingue omnem veritatem loquebantur. Ergo, quia ista vasa vacua erant propter desiderium, dignum fuit, vt veniret ad eos Spiritus Sanctus. Non enim ingredi potest ad eos, qui impleti sunt et pleni. Qui autem impleti sunt nisi illi, qui omni peccato et spurcicia pleni sunt? Ipsi enim sunt quasi tria vasa pessima. Primum est plenum quasi fetidissimo stercore hominum, quod propter pessimum fetorem nullus potest odorare. Secundum plenum est quasi vilissimo spermate, quod nullus potest propter amaritudinem gustare.

Tercium est plenum quasi corruptissimo sanguine et sanie, que nullus potest videre propter abhominacionem. Sic mali pleni sunt mundi ambicione et cupiditate, que fetent in conspectu meo et sanctorum meorum deterius quam stercus hominum. Quid sunt omnia temporalia nisi stercus? Hoc pessimo stercore cito perituro miseri delectantur. In secundo vase est nimia luxuria et incontinencia in omnibus operibus. Hec autem amara est michi ad gustandum quasi sperma; non enim potero sustinere tales et minus per graciam meam ingredi ad eos. Quomodo ego enim vera mundicia ad tam immundos ingrediar? Quomodo ego ignis ipse vere dileccionis inflammarem eos, quos tam prauus ignis luxurie inflammat? Tercium est superbia et arrogancia eorum. Ipsa quippe est quasi sanguis corruptus et sanies.

Ipsa est, que hominem in bonis corrumpit intus et exterius, aufert graciam datam a Deo et reddit hominem abhominabilem Deo et proximo. Qui autem sic impletus fuerit, gracia Spiritus Sancti impleri non poterit. Ego autem sum quasi homo habens vinum venale. Qui cum propinare voluerit, dat primo amicis suis et familiaribus ad gustandum. Deinde preconis voce mittit suos clamantes: 'Gustauimus vinum, quia bonum est. Omnes ergo, qui volunt, accedant!' Sic ego habeo vinum optimum, idest dulcedinem illam, que ineffabilis est. Hanc ego quibusdam familiaribus meis propinaui auditis verbis, que de ore meo procedunt. Inter istos proclamatores, qui vinum gustabant, erit iste, qui venit ad me hodie habens quasi tria receptacula implenda. Venit enim habens voluntatem continendi se ab omni vanitate, voluntatem ad omnem humilitatem, desiderium ad omne, quod michi placitum est.

Propterea impleui vasa sua hodie. Primo namque fiet sapiencia spiritualium lucidior ad intelligendum et apcior ad ruminandum quam prius. Secundo impleui eum caritate mea, qua feruencior fiet quam prius ad omne bonum. Tercio dedi ei timorem discreciorem, vt scilicet nichil timeat nisi me et que michi placita sunt. Ergo, vt eciam aliis clamare sciat dulcedinem vini mei, audiet verba mea, que locutus sum et que scripta sunt, vt audita caritate mea et iusticia tanto fiat in clamando sollicicior, quo diligencius vini dulcedinem gustat." Hic frater dominam Birgittam ad Sanctum Iacobum sequebatur. Qui in spiritu vidit dominam quasi septem coronis coronatam viditque solem totum denigratum. Qui miratus audiuit vocem clare dicentem: "Sol iste obscuratus significat principem terre vestre, qui sicut sol fulserat; erit despectissimus, obprobrium hominum.

Mulierque ista, quam cernis, habebit spicam septiformis gracie Dei, quam significant septem corone, quas vidisti. Et hoc erit tibi signum, quod tu sanaberis ab infirmitate ista et reuerteris ad tuos et eleuaberis ad alciorem gradum." Qui rediens factus est abbas proficiens de virtute in virtutem.

Chapter 36 of 122