Skip to the text

Caput 27

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus prohibet sponse audire noua et opera mundanorum et bella procerum sed dicit, quod consideret opera Dei, que stupenda et admiranda sunt. Reprehendit eciam illos, qui solum intendunt ad diuicias et honores et delectaciones dicens, quod numquam intrabunt in terram illam fluentem lac et mel, idest in celestem gloriam, nisi conuertantur et iuste viuant secundum statum suum, sed intrabunt iusti et exultabunt.

Cur delectat te audire opera mundanorum et bella procerum et cur tali inani auditu occuparis, cum ego sum omnium Dominus et nulla delectacio est sine me reputanda? Si vero tu velles audire facta dominorum, si considerare opera magnalia, deberes vtique considerare et audire facta mea, que intellectu incomprehensibilia sunt, cogitacione stupenda et auditu admiranda. Quamuis autem dyabolus mouet dominos mundi ad voluntatem suam, quamuis prosperantur ex occulta iusticia mea, attamen ego sum Dominus eorum et iudicio meo iudicabuntur. Ipsi inceperunt sibi nouam legem contra legem meam. Curam quippe omnem apponunt, quomodo possint a mundo honorari, quomodo diuicias acquirere, quomodo voluntatem suam perficere, quomodo progeniem suam dilatare.

Ideo iuro in deitate et humanitate mea, quod, si in tali statu moriantur, numquam intrabunt in terram illam, que promittebatur filiis Israhel sub figura, que fluebat lacte et melle, non magis quam illi, qui desiderabant ollas carnium et subitanea morte moriebantur. Sicut enim illi morte corporali moriebantur, sic et isti morientur morte anime. Ille vero, qui voluntatem meam faciunt, ipsi intrabunt in terram, que fluit lac et mel, idest in celestem gloriam, in qua non est terra subtus nec celum superius. Sed ego ipse, creator omnium et Dominus, ego sum subtus et supra, ego extra et intra, quia ego impleo omnia, ego saciabo amicos meos dulcedine non mellis, sed ineffabili suauitate et admirabili replebo eos, vt nichil desiderent nisi me, nullo egeant nisi me, in quo est omne bonum.

Hoc bonum inimici mei numquam gustabunt, nisi conuertantur a prauitate sua. Si enim ipsi cogitarent, quid ego feci pro eis, si considerarent, quid dedi eis, numquam me sic ad iram prouocarent. Ego namque dedi eis omnia necessaria et desiderabilia habere cum temperancia. Ego permisi eis moderate habere honores, habere eciam diuicias et habere voluptatem moderate. Quicumque ergo in honore positus cogitat sic apud se: 'Ex quo sum in honore positus, honeste iuxta statum meum volo me habere. Exhibeam Deo meo reuerenciam, nullos opprimam, minores fouebo, diligam omnes', iste talis in honore suo michi placet. Qui vero diuicias habet et cogitat apud se: 'Ex quo diuicias habeo, nullius rem accipiam iniuste, nemini faciam iniuriam, cauebo michi a mortali peccato, pauperibus subueniam', iste talis in diuiciis suis gratus est michi.

Qui autem in voluptate est et cogitat apud se: 'Caro mea infirma est nec spero me posse continere. Ideo, ex quo legittimam vxorem habeo, non concupiscam plures; conseruabo enim me ab omni turpitudine et inordinacione', iste talis michi placere potest. Sed plerique legem suam preponunt legi mee. Nam in honore suo nullos volunt habere superiores, de diuiciis numquam possunt saciari, in voluptate sua vltra modum et laudabilem constitucionem volunt excedere. Ideo, nisi se emendauerint et viam aliam inceperint, non intrabunt in terram meam, in qua lac et mel spirituale est, idest dulcedo et sacietas; quam qui accipiunt, nichil amplius desiderant nec aliquo indigent, nisi quod habent."

Chapter 27 of 122