Caput 42
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Mater Dei laudando se de sollicitudine, quam habuit, placendi Deo dicit, quod non se laudat, vt propriam laudem querat sed vt Deus ex hoc laudetur et honoretur. Et petit a Filio pro sponsa vestes celestes virtutum et cibum sacrum corporis sui et spiritum feruenciorem. Que Filius concedit, si primo habeat sponsa humilitatem et timorem et graciarum accionem.
Mater Dei loquitur: "Ego a iuuentute mea semper cogitaui de honore filii mei et semper sollicita fui, quomodo ei placerem. Quamuis autem omnis honor minus honorabilis est in ore proprio, tamen ego non loquor istud more eorum, qui propriam laudem querunt, sed ad honorem filii mei, Dei et Domini mei. Qui mirabiliter solem fixit in puluere, ignem eciam non consumentem sed inflammantem conclusit in arido et fructum dignissimum et suauissimum protulit absque humore." Deinde vertens se ad Filium ait: "Benedictus sis tu, fili mi! Ego sum quasi illa mulier, que apud dominum exaudita pro reis et minus potentibus petebat misericordiam. Sic ego rogo te pro filia mea, quia verecunda est, idest pro sponsa tua, cuius animam sanguine tuo redemisti, caritate tua illuminasti, bonitate tua excitasti et per misericordiam tibi desponsasti.
Rogo te, fili, da ei tria. Primo vestes preciosiores, quia filia et sponsa regis est regum. Si enim sponsa regis caret habitu regali, omnino contempnitur. Si vero minus honesta deprehenditur, obprobrio redarguitur. Ergo da ei vestes non de terra sed de celo, non que fulgent ere exterius sed que micant caritate et castitate interius. Da ei virtutum habitum, ne exteriora mendicet sed vt habeat intus habundanciam et vt possit eciam pre aliis in habitu lucere. Secundo da ei cibum delicaciorem. Grossioribus enim assueta est sponsa tua cibariis, nunc autem assuescat cibo tuo. Hic enim est cibus, qui tangitur et non videtur, tenetur et non sentitur, cibat et a sensu nescitur, ingreditur et vbique est.
Hoc est dignissimum corpus tuum, quod prefigurabat agnus assatus. Hoc enim humanitas tua de me sumpta mirabiliter compleuit, deitas tua cum humanitate feliciter illud completum cottidie ostendit. Hunc cibum, fili mi, da sponse tue, quia sine eo sicut puer sine lacte arescit, sine eo omnino deficit, et cum eo et per eum ad omne bonum quasi eger de cibo renouatur. Tercio da ei, fili mi, spiritum feruenciorem. Ipse enim est ignis, qui numquam succensus numquam extinctus est, qui facit delectabilia visa vilescere et futura sperare. Hunc spiritum, fili mi, da sibi!" Tunc Filius respondit dicens: "Mater carissima, verba tua dulcia sunt. Sed sicut scis, qui querit sublimia, necesse est, vt primo agat forcia et exerceat humilia. Ideo tria sunt ei necessaria.
Primo, quod habeat humilitatem. Per hanc enim sublimitas optinetur, vt scilicet sciat se habere bona, que habet, ex gracia et non ex meritis suis. Secundo debitum seruicium, quod rependat datori graciarum. Tercio timorem, ne amittat concessam graciam. Ergo, vt tria prima, que petisti, optineat et possideat, non negligat tria supradicta sequencia. Nichil enim prodest optinuisse, nisi sciat optenta possidere, et intollerabilius cruciant mentem optenta amissa, quam si numquam collata fuissent et possessa."
Chapter 42 of 122