Skip to the text

Caput 34

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Mater Dei declarat sponse per similitudinem, qualiter verba istius libri celestis ipsa virgo impetrauit a Filio ad supplicacionem omnium electorum mundi. Que verba promittunt malediccionem superbis et misericordiam humilibus. Continentur eciam verba, in quibus datur certis personis potestas expellendi demonia et concordandi discordes, et specialiter reges Francie et Anglie.

Mater loquebatur: "Filius meus est similis regi, qui habebat ciuitatem, in qua septuaginta principes erant, et in cuiuslibet dominio non erat nisi vnus fidelis regi. Tunc illi fideles videntes, quod infidelibus non instabat nisi mors et dampnacio, scripserunt ad quandam dominam familiarissimam regi rogantes eam, vt rogaret pro eis et vt suggereret regi, quatenus scriberet eis verba ammonicionis sue, quibus resipiscerent a pertinacia sua. Qua suggerente regi de salute illorum infidelium respondit ei rex: 'Nichil restat eis nisi mors et ea digni sunt. Verumptamen propter preces tuas scribam eis duo verba. In primo autem verbo sunt tria: primo dampnacio, quam merentur, in secundo paupertas, in tercio confusio et dehonestacio, qua digni sunt pro suis factis. Secundum verbum est, quod omnis, qui se humiliauerit, habebit graciam et fruetur vita.'

Cumque littera continens hec duo verba venisset ad illos infideles, dixerunt quidam ex eis: 'Nos sumus ita fortes sicut rex et ideo defendemus nos.' Alii dixerunt: 'Non est nobis cura de vita et morte. Quod magis euenerit, non est nobis magna cura.' Alii quoque dixerunt: 'Falsum est, quod audiuimus, et confictum. Nam littera ista de ore regis non emanauit.' Auditis igitur responsis istis scripserunt illi fideles iterum secundo ad predictam dominam familiarissimam regi dicentes: 'Non credunt isti infideles verbis regis seu nostris. Ideo postula a rege, vt in signum credulitatis mittat eis aliquod speciale signum, quo credant litteram de ore regis processisse.' Quod audiens rex dixit: 'Duo specialiter pertinent ad regem, corona scilicet et clipeus. Coronam regis nullus portare potest nisi rex, clipeus quippe regis pacificat discordantes. Ergo duo ista mittam eis, si forte credant verbis meis et a malicia sua resipiscant.'

Iste rex non aliud significat nisi filium meum, qui est rex glorie et filius Dei atque meus. Hic habet ciuitatem, idest mundum, in quo septuaginta sunt lingue quasi septuaginta dominia. Et in qualibet lingua vnus amicus filii mei est, idest nulla lingua est, in qua non inueniantur aliqui amici filii mei. Qui significantur in vno propter vnitatem fidei et caritatis. Ego autem sum illa domina familiarissima regi, et ad me amici mei videntes mundo instare miseriam miserunt preces suas rogantes, vt filium meum pro mundo mitigarem. Qui precibus meis et sanctorum flexus misit mundo verba oris sui ab eterno prescita. Ad quorum credulitatem, ne reputarentur aliunde conficta, impetraui in signum coronam et clipeum regis: coronam propter potestatem, que dabitur vni, super spiritus immundos, clipeum propter opus pacis, quod dabitur alteri, scilicet discordancia corda reformare in vnum cor et mutuam caritatem.

Verba autem filii mei non sunt nisi quasi duo verba, quia in omnibus illis non sunt alia nisi ista duo, malediccio scilicet in indurantes se et misericordia in humiliantes se." Hiis dictis Filius loquebatur ad matrem: "Benedicta sis tu! Tu es quasi mater illa, que mittitur, vt accipiat filio suo vxorem. Sic ego mitto te ad amicos meos, qui animas electorum coniungant michi in coniugium spirituale, quale Deum decet. Ergo propter magnam misericordiam tuam et caritatem, qua sic feruenter diligis animas, do tibi auctoritatem super coronam illam et clipeum, vt non solum duobus sed et aliis, quibus volueris, dare possis. Tu enim plena es misericordia et ideo omnem misericordiam trahis a me ad peccatores. Benedictus sit ille, quicumque tibi seruit, quia nec relinquetur in morte nec in vita."

Deinde loquebatur mater iterum ad sponsam: "Scriptum est, quod Iohannes Baptista precessit ante faciem filii mei; quem non omnes viderunt, quia in heremo erat. Sic ego ante terribile iudicium illud futurum filii mei precedo cum misericordia mea. Ergo ex parte mea dic illi, qui habet coronam, quod, quociens senserit Spiritum solitum et feruorem in se filii mei, super vexatum legat ista verba: 'Deus Pater, qui est cum Filio et Spiritu Sancto creator omnium rerum et iudex eorum, que facta sunt, qui misit benedictum filium suum cum se ipso in viscera virginis Marie propter nostram salutem, precipio tibi, immunde spiritus, vt ad gloriam eius et propter preces Marie virginis exeas ab ista creatura Dei in nomine eius, qui natus est de virgine Ihesus Christus vnus Deus, qui est Pater et Filius et Spiritus Sanctus.'

Deinde dicetur ex parte mea alteri, qui habet clipeum: 'Tu sepe me misisti quasi nuncium tuum ad Deum, et rogaui filium meum pro te. Nunc ego rogo te, vt tu vadas nuncius meus ad summum caput Ecclesie, quia eciam si sederit ei Lucifer, verba filii mei secundum eius voluntatem perficientur.' Cum autem venerit in Franciam, conuentis ante se principibus dicat in audiencia eorum hec verba: 'Deus, qui est cum Patre et Spiritu Sancto creator omnium rerum et eorum, que facta sunt, qui dignatus est descendere in viscera virginea et vnire diuinitatem suam humanitati, non tamen separans se a diuinitate, qui fixit sic caritatem suam ad hominem, vt, cum videret lanceam et acutos clauos et omnia instrumenta mortis ante se, magis voluit mori et omnia horribilia instrumenta mortis sufferre neruosque incidi, manus et pedes perforari quam caritatem ad hominem fixam relinquere, ipse propter suam passionem vos coniungat in vnum cor, qui hactenus fueratis dissociati.'

Deinde, sicut Spiritus meus informabit eum, proponat eis penas inferni, gaudium iustorum et retribucionem iniquorum."

Chapter 34 of 122