Caput 41
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus reprehendit quendam regem et homines temporales, qui industrie sue et magno exercitui et fortitudini corporali et non Deo attribuunt victorias suas contra inimicos, dicens, quod ad bella procedant exemplo Dauid contra gigantem ponendo spem suam in Deo, humana tamen discrecione precedente; quia faciliter vincit, qui Deum habet cooperatorem.
Filius loquitur ad sponsam de quodam rege Suecie dicens: "Dixi tibi, quod puer est iste rex, et hoc ex duobus poteris intelligere: primo ex regimine suo, secundo ex exercitu innumerabili. Numquid non pastor Dauid vicit gigantem? Sed quomodo? Numquid potencia et sapiencia? Non vtique, sed virtute diuina. Nisi enim Deus infatuasset audaciam gigantis et animasset mentem pueri Dauid, quomodo puer aggressus fuisset gigantem? Et quomodo lapis prosterneret tam fortem et attigisset tam doctum, nisi in lapide fuisset virtus Dei? Ideo faciliter vincit, qui Deum habet cooperatorem, nec ei, qui Deo perfecte innititur, opus est multa corporis fortitudine, sed fide et caritate. Temporales enim homines fortitudine corporali vincere se arbitrantur et exitum pugne ponunt in hominis industria et, cum victores extiterint, plus industrie ascribunt hominis quam virtuti Dei, quamuis nec boni nec mali sine permissione Dei et iusticia victores sunt.
Nam quandoque boni prosperantur super malos et econtrario mali super bonos permissione occulta Dei. Et quia pacienciam et iusticiam Dei pauci homines propter vniuersalem negligenciam considerare volunt, ideo virtus Dei dehonestatur et homo quasi potens et faciens victorias sua virtute laudatur et exaltatur. Nec sine causa dixi, quia puer est iste rex. Nam puer cum videt duo poma, aliud quod totum deauratum est exterius et intus totum vacuum et corruptum, aliud vero quod exterius minus est pulchrum sed intus recentissimum, puer magis eliget pomum, quod exterius est pulchrum et intus corruptum, quia nescit considerare nisi illa, que exterius videt. Sic iste rex faciet. Pulchrum denique sibi videbatur procedere cum magno exercitu, sed nesciebat nec considerabat, que miseria latebat intus. Non attendebat, quanta fames et dolor sequeretur et quod miseri fame egrederentur et miserabiliores reuerterentur.
Vile vero et fatuum videtur cum pauco procedere exercitu, sed magna latet intus vtilitas. Ideo, si ipse sic vadat, ego implebo conscienciam eius diuina sapiencia, ego corpus eius fortificabo diuina fortitudine. Ego enim possum facere fortem de infirmo, sublimem de humili, honorabilem de abiecto. Igitur dic ei, quod non vereatur sed ponat spem suam in me et faciat cum diuina sapiencia et humana premeditacione, que potest. Et sic, vbi humana sapiencia deficiet, caritas et voluntas bona eum excusabit." Filius Dei loquitur: "Omnis, qui terras infidelium visitare desiderat, debet habere quinque. Primo exonerare conscienciam suam contricione et confessione vera tamquam statim moriturus. Secundo debet deponere omnes leuitates in moribus et vestibus, non attendendo ad consuetudines nouas sed ad illas laudabiles a predecessoribus institutas.
Tercio nolle habere aliquid temporale nisi ad necessitatem et honorem Dei et, si scierit aliquid male acquisitum vel per se vel a parentibus, velle restituere quantumcumque paruum vel magnum. Quarto ad hoc laborare, vt infideles veniant ad veram fidem, non concupiscendo diuicias eorum nec iumenta eorum seu alia nisi ad solam corporis necessitatem. Quintum est velle libenter mori pro honore Dei et sic se ante disponere in laudabili conuersacione, vt ad preciosam mortem mereatur peruenire."
Chapter 41 of 122