Caput 26
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus dicit sponse oranti pro quodam rege, quod conetur in regno suo cum consilio spiritualium iustorum, sapientum virorum reparare muros Iherusalem, idest Ecclesie et fidei catholice, qui quasi iam corruerunt spiritualiter. Cuius murus per communitatem christianorum et vasa templi per clerum et religiones designantur.
Filius loquitur: "Is, qui factus est membrum meum de diaboli membro, laboret sicut hii, qui reedificabant muros Iherusalem, qui pro legis destructe reparacione laborabant, qui vtensilia domus Dei abducta congregabant et in locum pristinum restituebant. Vere conqueror de tribus: primo, quia murus Iherusalem destructus est. Quis est murus Iherusalem, idest ecclesie mee, nisi corpora et anime christianorum? Ex hiis enim edificari debet ecclesia mea. Cuius murus ecclesie nunc corruerat, quia voluntatem suam omnes perficere querunt et non meam. Auertunt oculos suos a me et nolunt me clamantem audire. Verba mea sunt eis importabilia, opera mea vana, passio mea abhominabilis ad cogitandum, vita mea intollerabilis et videtur eis impossibilis ad imitandum.
Secundo conqueror, quod instrumenta domus mee asportata sunt in Babilonem. Que sunt instrumenta ecclesie mee et vasa diuersa nisi disposicio et conuersacio clericorum et religiosorum? Horum bona disposicio et ornatus asportatus est a templo meo ad superbiam mundi et ad voluntatem et delectacionem propriam. Sapiencia mea et doctrina est eis vana, mandata mea onerosa, promissionem michi factam irritant, legem meam et constitucionem amicorum meorum, predecessorum suorum, prophanauerunt et suas adinuenciones faciunt et habent pro lege. Tercio conqueror, quod lex decem mandatorum meorum perdita est. Numquid non legitur in euangelio meo, quod, cum vnus interrogaret me dicens: 'Magister, quid faciam, vt vitam eternam habeam?', respondi ei: 'Serua mandata mea!'? Que iam nunc perdita et neglecta sunt.
Ideo rex iste, pro quo tu oras, debet congregare viros spirituales sapientes sapiencia mea et eos, qui Spiritum meum habent, interroget et inquirat diligenter secundum consilium eorum, quomodo murus ecclesie mee reedificetur in christianis et honor Deo exhibeatur, fides recta refloreat, caritas diuina ferueat et passio mea in corde hominum imprimatur. Inquirat eciam, quomodo vasa domus mee restituantur in pristinum statum, scilicet vt clerici et religiosi relicta superbia resumant humilitatem, incontinentes diligant castitatem, cupidi et mundiales abstineant a nimio mundi appetitu, vt lucere possint aliis. Laboret eciam fortiter et sapienter, vt mandata mea attencius diligantur. Congreget iustos christianos, vt cum eis dirupta reedificet.
Vere ecclesia mea nimis longe recessit a me, in tantum quod, nisi preces matris mee interuenirent, non esset spes misericordie. Sed inter omnes status laycorum milites plus aliis apostatauerunt. Quorum apostatancium periculum et pena tibi prius ostensa fuerunt."
Chapter 26 of 122