Caput 32
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Verba Christi ad sponsam, qualiter parentes instruentes filios in mundanis moribus ad acquirendum honores et mundanam gloriam cum superbia per serpentes nutrientes filios suos et docentes eos pungere cum stimulo et venenare notabiliter designantur.
Serpens et femella eius, cum commiscentur, habent in semine sue commixtionis venenum et de natura eorum venenatus concipitur serpens. Concepto autem serpente non potest viuificari nisi per graciam meam, quia nichil sine me est vel esse potest nec spiritum optinere nisi mediante mea virtute. Nato vero serpente, quia mater non habet vbera, que natus sugere possit, componit se super suum natum et sic fortiter calefacit eum, vt fere suffocetur. Qui senciens ex superiori parte calorem nimium et ex terra nimium frigus vrgente necessitate applicat os ad terram et incipit terram paulatim sugere et comedere. Deinde informans eum mater ad mouendum se pungit natum suum in cauda; quam cum incipit extendere, iterum pungit, vt retrahat. Similique modo docet caput pungendo extendere dorsumque curuare.
Postea mater attendit locum aliquem, vbi calor solis est feruencior, et illuc secum trahit natum suum precedens ante eum leuiter, vt addiscat sequi. Quo sequente et in calore solis obdormiente cogitat sic mater secum: 'Filius meus habet venenum ad maliciam. Ideo necesse est, vt addiscat pungere. Sed quia adhuc tenerum habet stimulum, si adhibuero aliquid durum, cicius frangetur, antequam assuetus et fortis fuerit ad pungendum.' Ideo mater sapienter prouidens filio inquirit aliquid mollissimum et apportans ponit ante natum suum dormientem. Postea valenter flatu suo perflans in aures eius excitat eum duriter in tantum, quod quasi extra se factus ex commocione flatus incipit stimulare in illud molle, quod ante eum appositum est.
In quo tam diu assuefacit stimulum, quod crescente duricia stimuli et consuetudine punccionis discit pungere lapides et ligna et queque forcia. Tandem informato nato relinquit eum mater. Talis est ille homo, quem tu nosti. Est enim sicut natus serpentinus, quia de patre serpentino et femella serpentina natus est. Nam isti ambo conuenerunt cum pessimo veneno, idest superbia, que dampnabilius nocuit anime quam corpori venenum materiale. Ipse denique serpens, cum nimium haberet ambiendi affectum et cupiditatem inextinguibilem, arsit in concupiscenciam femelle. Que considerans eum sapientem, formosum et strenuum ardebat in serpentem amore equali. Ideo cum omni superbia contempto timore meo conuenerunt isti et de venenato genere venenatum generauerunt serpentem. In quorum semen, quia misericors sum et iusticia sic exigit, dedi animam de diuinitate mea creatam.
Verum quia mater non habet vbera diuine dileccionis, quibus lactet natum suum, ideo calefacit eum sub se, idest nutrit eum ad amorem mundi, et cum excellencioribus educit eum desiderans toto affectu, quomodo reputari possit cum magnatibus. Et incitans eum ad subuersionem sui alloquitur eum dicendo: 'Si haberes illud dominium et principatum, consimilis posses esse parenti. Et talis honor deceret te et pro tali honore laborare teneris.' Talibus igitur verbis natus serpentinus instructus a matre et ad terrena calefactus ex frigore diuine caritatis incipit terrena desiderando comedere et comedendo arcius estuare. Deinde, vt addiscat mouere membra et erigere caput, pungitur in cauda a matre, quando ab ea informatur et inducitur, vt alios sibi alliciat promissionibus, alios associet sibi verbis et fauoribus, quando non iubetur parcere bonis, vt vocetur bonus, non parcere vite, vt vocetur strenuus, non habere quietem, vt celebretur nomen eius.
Docet eciam mater natum serpere et precedendo ducit ad feruorem solis, quando seuiendo superbe et dissolute incitat eum ad consimilia, dicens ei priuatim et publice: 'Sic vixit pater tuus et antecessores tui, sic magnates decet incedere. Pudor est, si velis esse illis sanccior, dedecus est, si tu velis esse illis humilior, qui ex blanda locucione acquisierunt fauorem hominum et ex conformacione morum eorum optinuerunt magnum nomen.' Hiis monitis natus serpentinus illectus sequitur matrem ab vno peccato in aliud, vsque dum venerit in luxuriam carnis tamquam in solis ardorem. Vbi cum inceperit quiescere et dulcescere carnis ardor, tunc docetur a matre pungere et stimulare. Verum quia mater considerat infirmitatem eius in stimulo ac paupertatem in facultatibus et in viribus defectum, ideo suadet ei primo molliora, scilicet vt acquirat primo temporalia minoris reputacionis, ascendat ad honores minores, que omnia videntur in principio mollia et suauia ad habendum.
Qui venenato acquiescens consilio pungit miseros, quibus vis resistendi nulla est, ablacione suorum; pungit alios iniuria, alios pungit odio atque priuat vita. Deinde confortato malicie stimulo in istis inferioribus perflatus iterum a matre incipit ad alciora ascendere, maioribus inuidere, prodiciones tendere et suscitare litigia in tantum, quod eciam in fortissima non formidat extendere stimulum suum, idest ad sancte Ecclesie iniuriam, nisi sollicite ante preuideatur et sapienter caueatur. Ad huius vero stimuli extirpandam maliciam non est nisi vnum remedium, idest vt abscidatur lingua serpentis. Hoc vero erit sapiencium discernere, quomodo abscidatur et que sit eius lingua." Deinde subiunxit ei Dominus: "Sicut pannus transfoditur et non sentit, et sicut pomum decoriatur et possessor eius non leditur, sic passio mea est in corde istius serpentis, quia numquam eam in corde suo attente recordatur.
Nam in predestinacione ponit fidem suam dicens: 'Si Deus presciuit me dampnandum, cur amplius laborabo? Si vero saluandum, faciliter recipiet penitenciam meam.' Ve illi, nisi se cicius emendauerit, quia nullus propter prescienciam meam reprobatur. Scias eciam, quod illa serpens femella, mater istius, non consequetur, quod insipienter desiderat. Sed nec filii nec generacio illa prosperabitur, ymmo ipsa in amaritudine morietur et memoria eius erit in obliuione." Filius Dei loquitur: "Caueatur summopere, ne de genere femelle et serpentis queratur auxilium et stabilitas regni, quia iam appropinquant iudicio Dei et dies eorum non prolongabuntur." Item alias Christus apparuit dicens: "Scias pro certissimo, quod hec domina non consequetur, quod desiderat. Nec filii eius prosperabuntur nec facient semen, nec memoria eorum in generacione et generacionem erit."
Chapter 32 of 122