Skip to the text

Caput 39

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Videbat sponsa demonem producentem in diuino iudicio septem libros contra quandam animam vnius militis defuncti, sed angelus bonus produxit pro ea vnum librum. Que anima non dampnabatur eternaliter, quia demone ignorante penituit in fine in cogitatu intrinsecus. Condempnatur tamen propter peccata ad nouem penas sustinendas in purgatorio vsque ad diem iudicii, quia tam diu desiderauerat in corpore viuere. Sed reuelantur a Christo tria remedia, per que possit ante liberari, et remittuntur ei a Domino statim tres de predictis penis precibus Virginis et sanctorum. Supplicacio vero angeli boni pro ea non statim exauditur sed differendo ad tempus ponit eam Christus in deliberacione.

Demon quidam apparuit in diuino iudicio, qui tenebat quandam animam cuiusdam defuncti tremulam in modum cordis tremuli. Qui demon tunc dixit ad iudicem: "Ecce preda! Angelus enim tuus et ego sequebamur animam istam a principio suo vsque in finem, sed ipse ad custodiendum, ego autem ad nocendum, et ambo venabamur eam quasi venatores. Sed tamen ipsa in fine incidit in manus meas. Ad quam lucrandam michi ego ita sum cupidus et impetuosus quemadmodum torrens cadens deorsum, cui nichil resistit nisi quoddam retentaculum, hoc est iusticia tua. Que quia nondum probata est contra animam istam, ideo adhuc nondum secure possideo eam. Ego eciam desidero eam tam feruenter quemadmodum animal consumptum inedia, quod pre fame comedit eciam membra sua. Ergo, quia tu iustus iudex es, iudica super eam iustum iudicium!"

Respondit iudex: "Quare magis incidit in manus tuas et cur tu propinquior ei fuisti quam angelus meus?" Respondit demon: "Quia peccata sua plura fuerunt quam opera bona." Respondit iudex: "Ostende, qualia!" Respondit demon: "Ego habeo vnum librum plenum peccatis suis." Et iudex: "Quale est nomen libri huius?" Respondit demon: "Huius nomen est inobediencia. In quo libro sunt septem libri et quilibet habet III columpnas. Quelibet autem columpna habet plus quam mille verba sed nulla minus quam mille, quedam vero multo plura." Respondit iudex: "Dic nomina istorum librorum, quia licet ego omnia scio, tamen, vt aliis innotescat voluntas tua et bonitas mea, volo, vt loquaris." Respondit demon: "Nomen primi libri est superbia et in hoc sunt tres columpne. Prima est superbia spiritualis in consciencia sua, quia superbiebat de bona vita, quam credebat se habere aliis meliorem.

Superbiebat eciam de intelligencia sua et consciencia sapienciori aliis. Secunda columpna erat, quod superbiebat de bonis sibi datis et de famulis et vestibus et aliis rebus. Tercia erat, quod superbiebat in pulchritudine membrorum et de propagine nobili et in operibus suis. Et in hiis tribus columpnis erant infinita verba, prout tibi melius cognitum est. Secundus liber erat cupiditas sua. Hec autem habebat tres columpnas. Prima erat spiritualis, quia cogitauit peccata sua non esse ita grauia, sicut dicebatur, et indigne desiderauit celeste regnum, quod non debetur alicui nisi perfecte mundo. Secunda, quia plus desiderauit in mundo, quam necesse erat, et voluntas sua fuit ad hoc solum, vt extolleret nomen suum et progeniem ad hoc, vt heredes suos non ad honorem tuum sed ad honorem mundi nutriret et magnificaret eos.

Tercia columpna fuit, quod cupiebat honorem mundi et super alios esse. Et in hiis, prout tibi melius cognitum est, innumerabilia sunt verba, quibus requirebat fauorem et beniuolenciam, quibus eciam temporalia sibi acquirebat. Tercius liber est inuidia. Hic habet tres columpnas. Prima fuit in mente, qua inuidebat eis occulte, qui plus habebant et magis prosperabantur quam ipse. Secunda, quod recepit ex inuidia res eorum, qui minus habebant quam ipse et magis indigebant. Tercia, quod ex inuidia nocuit proximo occulte per sua consilia et eciam publice, tam verbo quam facto, tam per se quam per suos, et eciam alios incitauit ad similia. Quartus liber erat auaricia, in qua erant eciam tres columpne. Prime erat auaricia in mente, quia noluit aliis dicere de hiis, que sciebat, vnde alii recepissent consolacionem et profectum, cogitans sic secum:

'Que inde michi vtilitas, si tali vel tali dedero hoc consilium? Que michi remuneracio, si ei in illo consilio vel verbo profuero?' Et sic indigens afflictus recedebat ab eo non edificatus vel instructus, cum bene potuisset ab eo, si voluntas affuisset, edificari. Secunda columpna erat, quod, cum pacificare poterat discordantes, noluit hoc facere, cum eciam consolari poterat turbatos, non curauit. Tercia columpna erat auaricia in bonis suis, eo quod, si vnum denarium dare debebat pro nomine tuo, anxiebatur et grauabatur, et pro honore mundi libenter daret centum. In hiis autem columpnis sunt infinita verba, prout tibi melius constat. Omnia enim scis et nichil a te occultari potest, sed ideo me loqui compellis ex tua potencia, quia aliis prodesse vis.

Quintus liber est accidia et iste habet tres columpnas. Primo, quod in opere accidiosus erat ad operandum bona opera ad honorem tuum, idest ad mandata tua. Nam pro quiete corporis sui amisit tempus suum; corporis enim sui vtilitas et voluptas erant sibi carissima. Secundo accidiosus erat in cogitacione. Quando enim spiritus tuus bonus immisit cordi eius compunccionem vel aliquam spiritualem intelligenciam, nimis sibi longum videbatur et subtraxit mentem suam a cogitacione spirituali et omne gaudium mundi videbatur sibi delectabile et suaue. Tercio erat accidiosus in ore, idest in orando et in loquendo, que vtilitatis aliorum et honoris tui erant; feruens autem erat ad scurrilia verba. Quanta autem verba iste columpne habeant et quam innumera sunt, tibi soli cognitum est.

Sextus liber erat ira. Hic habebat eciam tres columpnas. Prima, quod irascebatur proximo suo de illis rebus, que sibi non erant vtiles. Secunda columpna erat, quod lesit proximum opere ex ira sua, quandoque eciam in ira alienando sua. Tercia, quod ex ira turbabat proximum. Septimus liber erat voluptas sua, que eciam habebat tres columpnas. Prima erat, quod indebite et inordinate effundebat semen suum. Nam licet coniugatus erat et ab aliarum mulierum macula segregatus, tamen per amplexus et per verba inepta et eciam per gestus impudicos effundebat semen suum modo indebito. Secunda columpna erat, quod nimis procax erat in verbis. Inducebat enim non solum vxorem suam in maiorem ardorem libidinis, ymmo eciam alios ad audiendum et cogitandum scurrilia multociens per verba sua attraxit.

Tercia columpna erat, quod nimis delicate nutriebat corpus suum, preparando scilicet lauciora et plura fercula ad delectacionem maiorem corporis sui et ad laudem hominum, vt vocaretur magnus. Plus autem quam mille verba sunt in istis columpnis, sedendo in mensa longiori tempore quam debebat, non attendens tempus sibi datum, loquendo inepcius, recipiendo plus quam natura volebat. Ecce o iudex, liber meus totus completus est. Adiudica ergo michi hanc animam!" Tunc autem silente iudice mater misericordie appropinquans, que videbatur quasi remocius stare, dixit: "Fili mi, ego volo disputare de iusticia cum dyabolo isto." Cui respondit Filius: "Carissima mater, quando demoni non negatur iusticia, quomodo tibi posset negari, que es mater mea et domina angelorum?

Tu enim omnia potes et omnia scis in me sed ideo loqueris, vt aliis innotescat dileccio mea." Tunc mater loquebatur ad dyabolum: "Precipio tibi, dyabole, quod respondeas michi ad tria, que quero a te. Sed licet inuitus feceris, ex iusticia tamen teneris, quia domina tua sum. Dic michi, numquid tu scis omnes cogitaciones hominis?" Dyabolus autem respondit: "Non nisi illas solummodo, quas ex exteriori operacione hominis et ex disposicione eius perpendere possum, et illas, quas ego quasi personaliter immitto cordi eius. Quia licet ego perdidi dignitatem meam, tamen ex subtilitate nature mee adhuc michi remansit sapiencia tanta, quod ex disposicione hominis intelligere possum statum mentis, sed bonas cogitaciones hominis cognoscere non possum."

Dixit autem tunc pia virgo secundo ad dyabolum: "Dic michi, dyabole, licet inuitus, que est illa res, que potest delere scripturam de libro tuo?" Respondit dyabolus: "Nichil eam delere potest nisi vnum, hoc est diuina caritas. Quicumque enim eam optinuerit in corde, quantumcumque peccator sit, statim deletur, quod de illo scriptum erat in libro meo." Dixit eciam Virgo tercio: "Dic michi, dyabole, numquid aliquis est tam immundus peccator et tam auersus a filio meo, quod non possit redire ad veniam, quamdiu viuit in mundo?" Respondit dyabolus: "Nullus est tam peccator, quod non possit reuerti, quamdiu viuit, si voluerit. Quando enim quis quantumcumque peccator mutat voluntatem suam malam in bonam et conceperit diuinam caritatem et in hac stabilis stare voluerit, non eum omnes demones tenere possunt."

Tunc istis auditis mater misericordie ait ad circumstantes: "Hec anima in fine vite sue conuertit se ad me et dixit: 'Tu mater misericordie es et miseratrix miserorum. Ego indignus sum rogare filium tuum, quia peccata mea grauia sunt et multa nimis, et multum ego prouocaui eum ad iram, diligendo magis voluptatem meam et mundum quam Deum, creatorem meum. Ideo rogo te, miserere mei, quia tu nulli petenti te negas misericordiam. Et ideo ego conuerto me ad te et promitto tibi, quod, si vixero, quod volo emendare me et voluntatem meam ad filium tuum conuertere et nichil aliud nisi ipsum diligere. Sed super omnia doleo et ingemisco, quod nichil boni feci ad honorem filii tui, creatoris mei. Ideo rogo te, piissima domina, miserere mei, quia ad nullum nisi ad te habeo fugere.'

Talibus verbis et tali cogitacione venit in fine anima ista ad me. Numquid non eam audire debebam? Quis enim, si toto corde et tota emendacionis voluntate alium rogat, non exaudiri meretur? Quanto magis ego clamantem audire debeo, que sum mater misericordie?" Respondit dyabolus: "De tali voluntate nichil ego sciui. Sed si est, sicut dicis, proba aperta racione!" Respondit mater: "Indignus es, vt tibi respondeam. Verumptamen quia ad aliorum profectum hoc fit, quod ostendi, ideo respondeo tibi. Tu, miser, dixisti prius, quod de libro tuo nichil delere potest scripturam nisi diuina caritas." Et tunc conuersa Virgo ad iudicem dixit: "Ergo, fili mi, aperiat librum suum dyabolus et legat et videat, si omnia ibi complete scripta sunt vel si forte aliquid deletum est."

Tunc dixit iudex ad dyabolum: "Vbi est liber tuus?" Et dyabolus respondit: "In ventre meo." Cui dixit iudex: "Quis est venter tuus?" Respondit dyabolus: "Memoria mea. Sicut enim in ventre est omnis immundicia et omnis fetor, sic in memoria mea est omnis malicia et nequicia, que quasi fetor pessimus fetent in conspectu tuo. Quando enim recessi a te per superbiam meam et a luce tua, tunc inueni michi omnem maliciam et obtenebrata est memoria mea in bonis Dei. Et in hac memoria mea est scripta omnis nequicia peccatorum." Tunc iudex dixit ad dyabolum: "Precipio tibi, dyabole, vt videas diligenter et inquiras in libro tuo, quid scriptum est et quid abrasum de peccatis istius anime, et dic publice!"

Respondit dyabolus: "Ecce video in libro meo et alia video scripta, que non cogitaui. Video enim illa septem esse deleta et nichil remanet in libro meo de eis nisi perisma." Postea iudex ait ad illum bonum angelum, qui astabat: "Vbi sunt bona opera istius anime?" Qui respondit: "Domine, omnia sunt in presciencia tua et noticia, presencia enim et preterita et futura. Omnia scimus in te et videmus et tu in nobis, nec necesse est nobis tibi loqui, quia omnia scis. Sed quia caritatem tuam ostendere vis, ideo insinuas voluntatem tuam, quibus tibi placet. Ego namque a principio, quo anima istius fuit cum corpore iuncta, fui semper cum eo. Ego eciam scripsi vnum librum de bonis suis. Si autem librum istum audire volueris, in potestate tua est."

Respondit iudex: "Non possum iudicare nisi auditis prius et cognitis bonis et malis suis. Quibus iuste pensatis, sicut tunc iusticia exigit, secundum ea debet iudicari siue ad mortem siue ad vitam." Respondit angelus: "Liber meus est obediencia sua, qua obediuit tibi, et in hoc sunt septem columpne. Prima est baptismus. Secunda est abstinencia sua in ieiunio et ab illicitis operibus et peccatis et eciam a voluptate et temptacione carnis sue. Tercia columpna erat oracio et propositum bonum, quod ad te habuit. Quarta columpna erat opera sua bona in elemosinis et aliis operibus misericordie. Quinta columpna erat spes sua ad te. Sexta columpna erat fides, quam sicut christianus tenuit. Septima columpna erat diuina caritas."

Quibus dictis dixit iterum iudex ad illum angelum bonum: "Vbi est liber tuus?" Ille autem respondit: "In visione et caritate tua, domine mi." Tunc Maria exprobrando dixit ad dyabolum: "Quomodo custodisti librum tuum et quomodo deletum est ab eo illud, quod in eo scriptum erat?" Tunc clamauit dyabolus: "Ve, ve, quia decepisti me!" Deinde dixit iudex ad piissimam matrem suam: "Tu vere racionabiliter optinuisti in hac questione sentenciam et lucrata es istam animam cum iusticia." Deinde dyabolus clamauit: "Ego perdidi, ego victus sum! Sed dic michi, iudex, quamdiu tenebo istam animam pro perismatibus istis?" Respondit iudex: "Ego indicabo tibi. Libri enim aperti sunt et lecti. Sed dic michi, dyabole, licet ego omnia sciam, utrum hec anima debet intrare celum secundum iusticiam an non. Ecce enim permitto te videre et scire modo veritatem iusticie."

Respondit dyabolus: "Iusticia est in te, quod, si quis decesserit sine peccato mortali, non intrabit penas inferni et, quicumque habet diuinam caritatem, de iure tenetur habere celum. Ergo, quia ista anima non decessit in mortali peccato et habuit diuinam caritatem, digna est accepta prius purgacione sua intrare in celum." Respondit iudex: "Ergo, quia modo aperui tibi intellectum et permisi te videre lumen veritatis et iusticie, dic audientibus, quibus michi placet, qualis debet esse iusticia istius anime." Respondit dyabolus: "Vt purgetur taliter, quod non sit in ea vna macula, quia licet adiudicata est tibi ex iusticia, tamen adhuc immunda est nec peruenire potest ad te nisi percepta prius purgacione.

Et quia tu, iudex, quesiuisti a me, nunc ego eciam quero a te, quomodo purgari et quamdiu in manibus meis esse debeat." Respondit iudex: "Tibi precipitur, dyabole, vt non intres in eam nec absorbeas eam in te, sed debes eam purgare, vsquequo fiat munda et immaculata. Ipsa enim secundum modum culpe pacietur penam suam. Tripliciter enim peccauit in visu, tripliciter in auditu et tripliciter in tactu. Et ideo tripliciter debet puniri in visu. Primo enim debet videre personaliter peccata sua et abhominaciones. Secundo debet videre te in malicia tua et in terribili deformitate tua. Tercio debet videre miserias et penas terribiles aliarum animarum. Similiter affligatur tripliciter in auditu. Primo namque audiat ve horribile, quia audire voluit laudem propriam et delectabilia mundi. Secundo debet audire horribiles clamores demonum et irrisiones.

Tercio audiet obprobria et intollerabiles miserias, quia audiuit magis et delectabilius mundi amorem et fauorem quam Dei et quia feruencius seruiuit mundo quam Deo suo. Tripliciter eciam affligatur in tactu. Primo quidem ardeat igne ardentissimo interius et exterius, ita quod non minima macula sit in ea, que non purgetur igne. Secundo paciatur frigus maximum, quia ardebat cupiditate sua et frigidus erat caritate mea. Tercio erit in manibus demonum, vt non sit aliqua quantumcumque minima cogitacio nec minimum verbum, quod non purgetur, donec fiat tamquam aurum, quod in fornace et formella purgatur ad voluntatem possessoris." Tunc iterum ait dyabolus: "Quamdiu erit ista anima in pena ista?" Respondit iudex: "Quamdiu voluntas sua fuit viuere in mundo. Et quia ipsa talis erat, quod libenter vixisset in corpore vsque ad finem mundi, ideo pena ista tenetur durare vsque in finem mundi.

Hec enim est iusticia mea, quod, quicumque habet diuinam caritatem ad me et omni desiderio desiderat me, cupiens esse mecum et separari a mundo, iste talis sine pena tenetur habere celum, quia examinacio presentis vite est purgacio sua. Qui autem timet mortem propter acerbam penam mortis et propter penam futuram et vellet ideo longius viuere, vt emendaret se, iste tenetur habere leuem penam in purgatorio. Qui vero voluntatem habet viuere vsque ad diem iudicii, licet non peccet mortaliter, propter voluntatem tamen perpetuam viuendi, quam habet, tenetur habere penam perpetuam vsque ad iudicium." Tunc respondens piissima mater dixit: "Benedictus sis tu, fili mi, pro iusticia tua, que est in omni misericordia.

Licet enim nos omnia videmus et scimus in te, attamen ad aliorum cognicionem dic, quale remedium adhiberi debeat, quod minuat tam longum tempus pene, et quale ad hoc, quod extinguatur tam seuus ignis, et quomodo eciam liberari possit ista anima a manibus demonum." Respondit Filius: "Tibi nichil potest negari, quia tu mater misericordie es et misericordiam et consolacionem omnibus procuras et inquiris. Tria enim sunt, que faciunt minui tam longum tempus pene et extingui ignem et liberari de manibus demonum. Primum est, si per aliquem reddantur ea, que iniuste ab aliis abstulit et extorsit vel reddere iuste aliis tenebatur. Hoc enim est iusticia, vt tam diu anima purgetur, donec illa, que iniuste per eam ablata sunt, restituantur vsque ad minimum quadrantem aut per preces sanctorum aut per elemosinas et opera amicorum vel per purgacionem ad hoc dignam.

Secundum est copiosa elemosina; per hanc enim extinguitur ignis. Tercium est corporis mei oblacio in altari pro eo et amicorum meorum preces. Hec autem tria sunt, que liberabunt eum ab illis tribus penis." Respondit iterum mater misericordie: "Quid ergo valent sibi nunc opera bona, que fecit pro te?" Respondit Filius: "Non ideo queris, quia ignoras, cum omnia scis et vides in me, sed hoc inquiris, vt aliis caritatem meam ostendas. Certe non aliquod minimum verbum nec eciam minima cogitacio, quam ad honorem meum cogitauit, erit sibi sine remuneracione. Quia omnia, quecumque fecit pro me, sunt modo ante ipsum et in pena sua inde habet refrigerium, inde solacium, inde leuiorem sentit ardorem, quam aliter persentiret."

Postea iterum loquebatur mater ad Filium dicens: "Quare est hoc, quod hec anima stat immobilis, quasi que non mouet manus nec pedes contra inimicos et tamen viuit?" Respondit iudex: "Propheta scripsit de me, quod ego fui quasi agnus coram tondente obmutescens. Vere ego obmutui coram inimicis meis et propter hoc est iusticia, quod, quia anima ista non curauit de morte mea et eam pro modico reputauit, ideo ipsa est modo ex iusticia quasi puer non valens reclamare in manibus homicidarum." Respondit mater: "Benedictus sis tu, dulcissime fili, qui nichil facis sine iusticia! Tu dixisti prius, fili mi, quod amici tui possent anime isti succurrere, et tu bene scis, quod anima ista tripliciter seruiuit michi:

primo per abstinenciam, scilicet ieiunando vigilias mearum festiuitatum et in eis abstinendo in nomine meo, secundo quia legebat horas meas, tercio quia cantabat eciam ore proprio pro honore meo. Ergo, fili, quia amicos tuos clamantes in terra audis, rogo te eciam, vt digneris audire me." Respondit Filius: "Quicumque est alicui domino magis precipuus in dileccione, huius preces cicius exaudiuntur, et quia tu michi super omnes carissima es, ideo pete, quod vis, et dabitur tibi." Respondit mater: "Ista anima patitur tres penas in visu et tres in auditu et alias tres in tactu. Rogo ergo te, fili carissime, vt vnam penam in visu sibi minuere velis, scilicet quod non videat horribiles demones sed reliquas duas penas sustineat, quia iusticia tua sic exigit, cui obuiare non possum secundum iusticiam misericordie tue.

Secundo rogo, vt in auditu vnam penam minuas ei, vt scilicet non audiat obprobrium et confusionem suam. Tercio rogo, vt in tactu eciam vnam penam minuas ei, scilicet vt non senciat frigus frigidissimum gelu, quod dignus est habere, quia frigidus erat in caritate tua." Respondit Filius: "Benedicta sis tu, carissima mater! Tibi nichil negari potest. Fiat voluntas tua! Vt petisti, sic fiat!" Respondit mater: "Benedictus sis tu, dulcissime fili, pro omni caritate et misericordia tua!" Tunc in eodem puncto videbatur vnus sanctorum cum exercitu magno dicens: "Laus sit tibi, Domine Deus, creator et iudex omnium! Hec anima deuote in vita sua seruiuit michi. Ipsa enim ieiunauit in honore meo et laudauit me et amicos tuos circumstantes cum salutacione sua.

Ideo ex parte eorum et mea rogo: miserere huic anime et propter preces nostras da ei requiem in vna pena, hoc est quod demones non habeant potestatem obtenebrandi conscienciam eius. Ipsi enim ex malicia sua sic obumbrabunt conscienciam eius, nisi refrenentur, quod numquam speraret finem miserie et adepcionem glorie (nisi quociens tibi placeret specialiter respicere eam tua gracia), et hoc est maius supplicium ei omni supplicio. Ergo, pie Domine, da ei propter preces nostras, vt, in quacumque pena fuerit, sciat pro certo illam penam finituram et se gloriam perpetuam adepturam." Respondit iudex: "Hec est enim vera iusticia, quia ipsa anima multociens subtraxit conscienciam suam de spirituali cogitacione et intelligencia ad corporalia et obtenebrare voluit conscienciam suam, et non timuit facere contra me.

Ideo iustum est, vt nunc demones obumbrent conscienciam eius. Sed quia, amici carissimi, vos verba mea audistis et ea opere impleuistis, non est fas aliquid vobis negari. Ideo faciam, quod vultis." Tunc autem responderunt sancti omnes: "Benedictus sis tu, Deus, in omni iusticia tua, quia iuste iudicas, qui nichil dimittis impunitum." Deinde bonus angelus, qui datus erat anime ad custodiam, ait ad iudicem: "Ego a principio coniunccionis istius anime et corporis fui cum ea et sequebar eam in caritatis tue prouidencia. Et ipsa quandoque faciebat voluntatem meam. Ideo iam rogo te, Domine, miserere ei!" Tunc respondit Dominus: "Volumus deliberare super hoc." Et tunc hec visio disparuit. Hic fuit miles benignus et pauperum amator, cuius vxor largissimas pro eo fecit elemosinas. Que Rome mortua est, sicut in Spiritu Dei predictum de ea fuit.

Chapter 39 of 122