Caput 33
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Deus Pater loquitur Filio, qualiter ipse est similis sponso, qui tantum dilexit sponsam, quod propter eam crucifixus est, ipsa vero dilexit adulterum et interfecit sponsum. Et qualiter anime per sponsam, thalamus per Ecclesiam, porte thalami per voluntatem, adulter vero per corporis delectaciones designantur. Predicit eciam de futura sponsa sponsanda Christo.
Pater loquitur ad Filium: "Tu es similis sponso, qui desponsauit sibi sponsam decoram facie et honestam moribus et induxit eam in thalamo suo et dilexit sicut se. Sic tu, fili mi. Tu desponsasti sponsam nouam, quando ad animas hominum tanta arsisti caritate, vt te ipsum pro eis lacerari et in stipite extendi voluisti. Has introduxisti in sanctam Ecclesiam tuam, quam tuo sanguine dedicasti, quasi in quendam thalamum. Sed vere sponsa tua nunc facta est adultera, fores thalami sunt clause et in loco sponse iacet adultera pessima, qua cogitat sic apud se: 'Quando vir meus dormiet et nudus iacuerit, tunc producam contra eum gladium acutum et interficiam eum, quia non placet michi.' Quid notat sponsa nisi animas, quas sanguine tuo redemisti?
Que quamuis multe sunt, tamen propter vnitatem fidei et dileccionis vna vocari possunt. Et multe hee nunc sunt facte adultere, quia diligunt mundum plus quam te. Delectacionem alterius querunt, non tuam, fores thalami, idest Ecclesie, sunt clause. Quid significant fores nisi voluntatem bonam, per quam ad animam ingreditur Deus? Hec clausa est quasi nullius boni habens effectum. Voluntas vero inimici tui completur, nam quidquid placet, quidquid delectat ad corpus, hoc diligitur, hoc honoratur, hoc sanctum et bonum predicatur. Voluntas autem tua, que est, quod homines debeant diligere te feruenter, desiderare te prudenter, omnia pro te dare racionabiliter, omnino clausa est et neglecta. Necnon et aliqui, qui forte quandoque fores thalami tui patenter intrant, non hac intencione intrant, vt voluntatem tuam faciant et vt te toto corde diligant, sed pre verecundia hominum, ne videantur iniqui, ne sciantur publice ab hominibus, quales sunt intus apud Deum.
Sic igitur male clausa est ianua thalami tui et plus est delectacio adulteri quam tua. Cogitant eciam apud se, quod, cum nudus et dormiens fueris, interficient te. Tunc quippe videris eis nudus, quando corpus tuum, quod de purissimis visceribus virginis suscepisti non tamen amittendo diuinitatem, vident sub specie panis in altari. Et nichil cernentes in eo de diuinitatis tue potencia reputant te quasi panem modicum, cum tamen vere Deus et homo sis, quem oculis videre non possunt tenebris mundi obscurati. Tunc quoque videris eis dormiens, quando pateris eos impunitos, et ideo presumptuose ingrediuntur thalamum tuum cogitantes apud se: 'Ingrediar et recipiam corpus Christi sicut ceteri.' Nichilominus tamen post sumpcionem faciunt, quod eis placet. 'Quid enim obest, si non sumpsero, et quid michi prodest, si sumpsero?'
Ecce miseri per tales cogitaciones et per talem voluntatem interficiunt te a cordibus suis, ne regnes in eis, quamuis immortalis es et in omni loco per potenciam tue diuinitatis. Verum quia non decet, fili mi, te esse sine sponsa nec sponsam habere nisi castissimam, ideo mittam amicos meos, qui accipiant tibi sponsam nouam, venustam aspectu, honestam moribus, desiderabilem tactu, et in thalamum tuum introducant. Ipsi autem amici mei erunt celeres tales sicut aues volantes, quia Spiritus meus cum me ipso ducet eos. Erunt et fortes sicut illi, ante quorum manus murus dissoluitur. Erunt et magnanimes tamquam illi, qui non timent mortem et parati sunt dare vitam. Hii adducent ad te sponsam nouam, idest animas electorum meorum acquirent tibi cum magno honore et decore, cum magna deuocione et caritate, cum virili labore et perseuerancia forti.
Ego sum ille, qui nunc loquor, qui in Iordane et monte clamaui: 'Hic est Filius meus dilectus!' Verba mea cicius complebuntur."
Chapter 33 of 122