Skip to the text

Caput 28

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Dampnatur quedam anima defuncti a Christo pro peccatis grauibus et pro eo, quod non doluit de doloribus et vulneribus passionis Christi. Que anima vt filius abortiuus assimilatur et condempnatur et per illos, qui sequebantur maliciose Christum in predicacione, et per crucifixores et custodes sepulchri eius notabiliter designatur.

Magnus exercitus videbatur astare Deo, cui loquebatur Deus dicens: "Ecce illa anima non est mea! De vulnere quippe lateris mei et cordis mei non plus compassus est, quam si perforaretur clipeus inimici eius. De vulneribus manuum mearum tantum curauit, ac si pannus gracilis rumperetur. Vulnera eciam pedum meorum tam mollia ei fuerunt, ac si videret scindi molle pomum." Tunc Deus loquebatur ad ipsam animam dicens: "Tu frequenter quesiuisti in vita tua, quare ego Deus in corpore mortuus fui. Nunc autem ego quero a te: Quare tu, anima misera, mortua es?" Respondit illa: "Quia non dilexi te." Et tunc Dominus respondit anime: "Tu", inquit, "fuisti michi quasi puer abortiuus matri sue. Que non minorem dolorem patitur pro eo quam pro illo, qui viuus procedit de vtero eius.

Sic ego tanto precio et tanta amaritudine te redemi sicut aliquem sanctorum meorum, licet tu modicum curasti. Verum sicut puer abortiuus non habet dulcedinem de vberibus maternis, non consolacionem de verbis, non calorem de pectore, sic tu numquam habebis dulcedinem electorum meorum ineffabilem, quia dulcedo tua placuit tibi. Numquam audies verba mea ad profectum tuum, quia verba oris tui et mundi placuerunt tibi et verba oris mei erant tibi amara. Numquam sencies caritatem et bonitatem meam, quia frigida eras quasi gelu ad omne bonum. Vade igitur ad locum, vbi abortiui proici solent, vbi viues in morte tua eternaliter, quia noluisti viuere in luce et vita mea." Postea Deus loquebatur ad exercitum: "O amici mei, si omnes stelle et planete verterentur in linguas, si omnes sancti rogarent me, non facerem misericordiam cum illo, qui ex iusticia debita dampnari tenetur.

Ista autem anima similis fuit tribus: primo illis, qui sequebantur me in predicacione ex malicia, vt inuenirent occasionem in verbis et factis meis accusandi et prodendi me. Ipsi viderunt opera mea bona et miracula, que nullus facere poterat nisi Deus. Ipsi audierunt sapienciam meam et probauerunt vitam meam laudabilem et tamen ex hoc inuidebant michi et iram in animo contra me conceperunt. Sed quare? Nempe quia opera mea erant bona et opera eorum mala et quia non consensi peccatis eorum sed acriter redarguebam eos. Sic anima ista sequebatur quidem me cum corpore suo, non ex diuina caritate sed sola apparencia hominum. Audiebat opera mea et oculis videbat et inde irascebatur. Audiebat mandata mea et deridebat. Senciebat bonitatem meam et non credebat. Videbat amicos meos proficientes in bonis et inuidebat. Sed quare?

Quia verba mea et electorum meorum erant contra maliciam eius, mandata mea et monita contra voluptatem eius, caritas mea eciam et obediencia erant contra eius voluntatem. Attamen consciencia eius dicebat sibi me pre ceteris honorandum. Ex motu vero syderum intelligebat me omnium creatorem. Ex fructu terre et aliarum rerum disposicione sciebat me esse creatorem, et quamuis sic sciebat, tamen ad verba mea irascebatur, quia opera eius mala reprehendebam. Secundo similis erat illis, qui occiderunt me. Qui dixerunt ad inuicem: 'Occidamus eum audacter; nequaquam enim resurget.' Ego vero predixi discipulis meis, quod resurgerem tercia die, sed inimici mei, mundi dilectores, non credebant me cum iusticia resurrecturum, quia purum hominem me viderunt sed deitatem latentem non viderunt.

Ideo et fiducialiter peccabant et ex iusticia quasi preualuerunt. Si enim sciuissent, numquam occidissent me. Sic quoque anima ista cogitauit. 'Faciam', inquit, 'voluntatem meam, vt placet, occidam eum audacter per voluntatem et per opera, que delectant. Quid enim nocet michi et quare abstineam? Non enim resurget ad iudicandum, non iudicabit iuxta opera hominum. Si enim iudicaret sic districte, non redemisset hominem, et si sic odiosum haberet peccatum, non tam pacienter peccantes supportaret.' Tercio similis erat illis, qui custodiebant sepulchrum meum. Qui armauerunt se et munierunt sepulchrum custodibus, ne resurgerem, dicentes: 'Custodiamus diligenter, ne resurgat et ne forte seruiamus ei.' Sic faciebat anima ista.

Armauit enim se duricia peccati, custodiebat diligenter sepulchrum, idest conuersacionem electorum meorum, in quibus quiesco; seruabat sollicite, ne verba mea et monita eorum ingrederentur ad eum, cogitans sic secum: 'Obseruabo me ab eis, ne audiam verba eorum, ne forte stimulatus aliquibus cogitacionibus diuinis incipiam dimittere delectacionem inceptam, ne forte audiam, que voluntati mee displiceant.' Et sic subtraxit se ab illis ex malicia, quibus ex caritate sociari debuisset." Hic fuit nobilis et de Deo modicum curans in mensaque sanctos Dei blasphemans. Sternutando mortuus est sine sacramentis. Cuius anima visa est stare in iudicio, cui dixit iudex: "Tu locutus es, vt voluisti, et fecisti, vt potuisti. Ideo tacere tibi nunc conuenit et audire. Responde igitur michi ista audiente, quamuis omnia scio!

Numquid non audisti, que ego dixi: 'Nolo mortem peccatoris, sed vt conuertatur'? Cur ergo non es reuersus ad me, cum potuisti?" Respondit anima: "Audiui quidem sed non curaui." Dixit iterum iudex: "Numquid non audisti, que ego dixi: 'Ite, maledicti, in ignem et venite benedicti!'? Cur ergo non festinabas ad benediccionem?" Cui anima: "Audiui quidem sed non credebam." Iterum dixit iudex: "Numquid non audisti, quod ego Deus sum iustus et eternus iudex terribilis? Quare ergo non timuisti iudicium futurum?" Cui anima: "Audiui quidem sed dilexi me ipsum et clausi aures, ne audirem iudicium, obturauique cor, ne cogitarem iusta." Cui iudex: "Ideo nunc iusticia est, vt tribulacio et confusio aperiat tibi intellectum, quia noluisti intelligere, cum potuisti."

Tunc anima eiecta a iudicio eiulabat et clamabat dicens: "Heu heu, qualis remuneracio! Sed quando erit finis?" Audita est statim vox dicens: "Sicut ipsum principium omnium rerum non habet finem, sic nec erit tibi finis."

Chapter 28 of 122