Articulus 4
Quod ad perfectionis plenitudinem, quæ utique Mariæ negari non valet, sublimis excellensque sapientia opportuna sit.
SUPER salutem et speciem dilexi sapientiam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inexstinguibile est lumen illius; venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius. Sapientia enim, divina est possessio, qua a brutis itemque carnalibus sejungimur, atque ipsis supercœlestibus spiritibus communicamus. Infinitus quippe thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei. Neminem enim diligit Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat. Ipse est enim qui ait: Misericordiam volo, et non sacrificium; et scientiam Dei, plus quam holocausta. Enimvero, quum humana perfectio nec in sola cognitione neque in dilectione sola consistat, sed in cognitione quidem essentialiter (quemadmodum Veritas ipsa fatetur: Hæc est, inquiens ad Patrem, vita æterna, ut cognoscant te verum Deum), in dilectione autem completive, in ea nempe tota lex pendet et Prophetæ; innotescit, opinor, eo præsentis vitæ beatitudinem perfectiorem exsistere, quo duo hæc unitiora majoraque fuerint. Dilectio namque cognitionis forma est atque completio. Porro cognitio caritatem fundat et efficit quantum ad actum. Itaque, quum sanctissimæ Virgini summam negare perfectionem nefas sit, omnino asserere par est, quod excellentissima fuerit ejus sapientia, quatenus mentis ejus divinissimæ intellectus, memoria atque voluntas, singula propriis perfectionibus perfecte eminenterque decorata fuisse credantur.
Amplius autem, quod ceteris Sanctis, famulis utique itemque ancillis, aut sparsim aut certe partim communicatum est, Mariæ præelectæ matri unitim atque perfecte donatum arbitror: quippe cui se totam ipsa plenitudo gratiæ, fons auctorque gratiarum atque virtutum infudit. Scimus autem in quibusdam Sanctis abundasse caritatem, in aliis sapientiam; in aliquibus sic quoque abundasse utramque, ut quid plenius copiosiusque desuper sortiti sint, metiri vix queat. Denique horum ultimi excellentiores censendi sunt. In incomparabili ergo præstantissimaque Matre ac Virgine, quomodo non utrumque superabundasse asserere vales?
Chapter 47 of 110