Skip to the text

Articulus 8

Quod ea quæ ad mysteria gratiæ pertinent, post Filium suum Virgo veneranda eximie cognovit.

QUEMADMODUM sapientialis theologorum fatetur veritas, duplex Christo competit sapientia, creata et increata : sicut duplex quoque natura, duplexque potentia. Porro creata Christi sapientia partitur. Est enim una, qua divinam essentiam atque in ea omnia videt; alia autem divinitus infusa, qua ea universa plene agnoscit ad quæ se naturalis hominis facultas expandit. Denique et tertia ei inest, qua divinorum mysteriorum perfectam cognitionem sortitus est; quarta quoque, quæ experimentalis est: in hac sola profecit, quoniam in aliis ab ipso conceptionis exordio perfectus exstitit.

Ratio autem cur tertia jam nominata sapientia Christo inest, traditur: quoniam per naturam assumptam non jam dumtaxat humanam naturam reparavit, sed gratiæ insuper propagator fuit. Hæc vero notitia, hominum et item angelorum vim naturalem transcendit; cognoscuntur autem [divina mysteria] ab hominibus per sapientiæ donum prophetiæque spiritum.

Proinde ex hujus (si rite considero) rationis virtute, inferri nil prohibet quin quo Christo Virgo Mater in reparatione naturæ propagationeque gratiæ vicinior erat atque concausalior, eo ampliorem post ipsum mysteriorum gratiæ notionem divinitus adepta sit. Neque enim dubitare par est quin secretiora de incarnatione ceterisque novæ legis sacramentis, plura quoque in spiritu prophetiæ de divini consilii arcanis, cunctis viatoribus, etiam in terris adhuc vivens, contemplata sit Mater gloriosa. Alioqui, quomodo mater gratiæ mundique redemptrix censeri valet? nisi forte non sit ipsi concessum cognoscere quod datum est ei esse, sitque vel ingrata, aut certe non satis grata: quod nefas arbitror. Nam, ut secure loquar, nec princeps Apostolorum Petrus, neque in tertium cœlum raptus Paulus, nec Joannes theologorum altissimus ubertimque in spiritu consistens, nec legislator Moyses, neque David Vatum spiritualissimus, quem Spiritus Dei induit, nec Isaias, qui de Christi atque Ecclesiæ mysteriis tam eminenter cecinit, Virgini huic sanctæ Matrique divinæ, in divinorum contemplatione mysteriorum, in divini revelatione consilii, in sinceritate sapientiæ, comparari queunt, eatenusque distant quantum servos a matre distare decet.

Chapter 51 of 110