Skip to the text

Articulus 19

Objectio contra præinducta, ejusque solutio : in quo plenior datur explanatio quemadmodum Deus in vita hac per speciem possit videri.

SED fortassis his quispiam objiciet, quod Deus æternus et excelsus Moysi precanti atque dicenti, Ostende mihi faciem tuam, si inveni gratiam coram te, respondit :1 Non videbit me (inquiens) homo et vivet. Porro Joannes : Deum (ait) nemo vidit unquam. Denique Dionysius nos edocet, quoniam præsentis vitæ præstantissima perfectio est Deo tanquam penitus ignoto uniri.2 — Mihi autem fortassis objicies, meque forsan præsumptionis argues, quod jam atque in præcedentibus multa dixerim et item determinaverim, quæ, ut videtur, neque per canonicam Scripturam, nec per sanctorum testimonia documentaque doctorum probare stabilireve valeo.

Sed his jam compendiose respondendum : Deum per essentiam videre, non utique viæ sed patriæ beatitudinem ac perfectionem exsistere, nec id alicui nisi omnino supernaturaliter impertiri ; sed et hominem hujuscemodi, durante Dei contemplatione, ab actione sensuum prorsus fore suspensum, nec vivere vita humana atque sensibili : sicque quodammodo mortuus est, quoniam pro tunc nullam præsentis vitæ operationem evidenter exercet. Porro, quod Moysi in Exodo negatum est (dictum quippe est ei illic : Gloriam seu faciem meam videre non poteris), id ipsum ei in Numeris concessum perhibetur, uti paulo ante deductum est.3 Joannes quoque de visione perfectæ comprehensionis loquitur, qua mens nulla creata, imo nec anima Christi, Deum sublimem cernere valet.4 Demum Dionysius de ea Dei visione quæ per speciem creatam efficitur, effatus est. Creata autem omnis forma, a divinæ perfectionis incircumscripta plenitudine infinite occumbit : ideoque per eam divina essentia clare itemque in se videri nequit. Sed eo hæc Dei adorandi contemplatio exstat præstantior, quo per hujuscemodi speciem lucidius innotuerit, nil prorsus eorum quæ sunt, Deum consistere, sed cunctis superelevatum, superineffabilem penitusque incomprehensibilem esse ; atque per hoc unitur mens Deo tanquam ignoto.

Enimvero, quod postremo opponitur, discutiendum arbitror. Et quidem id secure profiteor, nil me utique dictis scriptisve Sanctorum asseruisse contrarium scienter : quod si fecero, correctionem non vito. Insuper, quæ dicta sunt, non absque ratione disserui ; sed ex his quæ fides adstruit, aut necessario, aut certe rationabiliter inferuntur : ideoque apocrypha multa reliqui atque relinquam. Denique nec id qui

C

D dem certum habeo, an dicta itemque dicenda, orthodoxorum queant semper auctoritatibus fulciri doctorum. Novi equidem de hac ipsa materia illustres viros scripsisse. Edidit nempe Anselmus de his editionem, quam de Excellentia Mariæ vocavit. Magnus quoque ac profundissimus Albertus, de Laudibus Mariæ librum compegit. Verumtamen, quoniam horum nullius scripta perspexi, quid locuti sint ignoro; neque si ea quæ hoc opus complectitur, ipsi quoque fassi sunt, agnosco.

Footnotes

  1. Exod. xxxiii, 13, 10. ↩

  2. Joann. iv, 2. De Divin. nom. c. vii; de Theol. myst. c. 1. ↩

  3. Exod. xxxiii, 20. ↩

  4. Num. xii, 8. art. præced. ↩

Chapter 62 of 110