Articulus 23
Objectio ex verbo Lucæ evangelistæ, ejusque solutio.
PORRO, si quis instet dicatque : Multa quidem jam de sapientia ingenioque Mariæ deducta sunt, sed non videtur eis consentaneus sermo veritatis. Etenim, uti Lucæ evangelium refert, dum Maria et Joseph Jesum jam duodecim ætatis annos sortitum, in templo in medio doctorum comperissent, ipsaque piissima Virgo materna affectione dixisset, Fili, quid fecisti nobis sic? ecce ego et pater tuus dolentes quærebamus te; mox eis ipse respondens : Quid est (inquit) quod me quærebatis? Nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse? Et subdit Evangelista : At illi non intellexerunt. Itaque, si hoc verbum non intellexit Maria, non videbitur tanta ipsius fuisse sapientia quemadmodum præinducta adstruunt.
Hanc machinanti instantiam, sic sciscitans respondeo : Quid utique in his Christi verbis Mariam non intellexisse existimas? An id quod patrem suum Deum signaverit? vel quod nescierit quoniam in opere Dei eum intentum esse oporteret? an id potius, quod modum quo in his quæ Dei sunt ipsum esse oporteret, ipsa nescivit, utputa quod tali tempore aut loco, Dei Patris honori operique vacaret? Primum horum dici a Christiano nefas est : ipsa nempe nedum scivit, quin etiam et (si sic fari fas est) sensit eum Dei Filium esse. Demum eam non latuit, divinis semper intentum esse debere Filium : ideoque nec secundum dici licet. Tertium vero non reprobo, quoniam nec id sapientiæ derogat Virginis benedictæ.
Solvitur proinde instantia ista facilius, ut propterea ipsi responsum Christi non intellexerint, quoniam nondum talia ejus facta videre aut verba soliti erant audire. Primum tamen mihi amplius placet. Enimvero, quid de his studiosissimus Origenes effatus sit, paulisper commemorari par est. Ait equidem in homilia super ea Lucæ verba quæ jam allegata sunt, nequaquam Joseph et Mariam ob id puerum Jesum requisisse, quod eum aut errasse aut adversi quidpiam incurrisse suspicati sint, quippe quem Dei Unigenitum verumque Christum certissime noverunt; sed (ut Origeni placuit) magis formidabant ne forte cœlos denuo conscenderit, inde, dum placeret, rursus descensurus. Denique, nisi Filium suum naturæ auctorem ac Dominum novisset Maria, non ei tam secure in nuptiis dixisset, Vinum non habent : certissime sciens quia quidquid voluerit, efficere posset, sive aquam in vinum vertendo, sive paucum vini multiplicando, aut certe vinum copiosum recenter creando. Ideoque ad ministros : Quidquid (inquit) dixerit vobis, facite.
Chapter 66 of 110