Articulus 28
De theoriis felicis divinæque Virginis, quas jam glorificato Unigenito uberrime cœlitus adepta est.
NOS vero revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate1 in claritatem,
DE PRÆCONIO
DIGNITATE MARIÆ LIBER TERTIUS
reformatæ sunt affectiones, mens quoque libera atque absoluta; quæ sibi ac proprio animo dominari, et sponso ipsi subdi itemque parere didicerunt; adulterinas quoque extraneasque delicias non suscipientes, sponsi sui purissimis dumtaxat cupiunt recreari dulcedinibus. Hæ autem paucissimæ sunt, atque reginæ censentur: quippe næ regnum decoremque sæculi, sponsi amore spreverunt. Sunt insuper perfepræsertim aliarum respectu. Verum per habitudinem ad unicam illam uaremque sponsam, virginem ac matrem, ipsæ quoque imperfectæ reputandæ sunt. Nempe de ea profari orsus Filius sponsus: Sicut lilium (inquit) inter spinas, sic amica mea inter filias.2 Uti equidem optime ab Hieronymo dictum memini, quemadmodum comparatione Dei nullus bonus, sic comparatione Mariæ nulla prorsus exstat perfecta, quamvis eximia existat.
Igitur, quoniam in præsentis editionis libro primo, de dignitate atque præconiis Mariæ ad ipsius virgineam deificatamque carnem potissime spectantibus, in secundo quoque de incomparabili ejus sapientia pro viribus disserui, jam nunc de virtutibus ejus æquo ordine tractare incumbit.
Sed, uti sæpe olim fassus sum, sic indignus, heu!3 itemque inidoneus, et (ut formido) improbus quoque et contemnendus laudator exsisto. Sanctissimam namque atque mundissimam, universarum etiam virnomen uulæ dilexerunt. Inter eas ordo consinim earum aliquæ incipientes, nondumque spirituales, zelum quidem sponsi habentes, atque ei per fidem Baptismique gratiam unitæ, sed quodammodo animales adhuc censentur; et harum numerus copiosior est. Denique ceteræ perfectiores proficientesque exsistentes, jam sponsum spiritualiter imitari atque appetere edoctæ sunt. Verumtamen necdum affectus earum mere sincerus et liber atque in dilecto stabilitus est. Et hæ pauciores quidem sunt; et concubinæ perhibentur: quoniam non continuo, sed vicissim sponsi fruuntur cupitis itemque mundissimis amplexibus; demum nec ei admodum familiares aut secretariæ sunt. Igitur aliæ perfectæ sunt et mere spirituales: quarum tanquam a Domini Spiritu. Id tibi, o divine Apostole vasque electionis, aptissime profari incumbebat, qui alias quoque vere fassus es :4 Nostra (inquiens) conversatio in cœlis est ; et rursus : Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus.5 Denique, quo cor tuum, o supercœlestis Regina, dulcis mitisque Maria, jam cum ascendente Filio vehementius coascendit, quo in illo immobilius fixum fuerat ampliusque ardebat, eo conversatio tua potius in cœlis exstitit. Quod si benignissimæ Divinitati id velut consuetudinarium rite censetur, ut fideles fervidosque sui cultores spiritualibus interim consolationibus recreet, atque futurorum et item divinorum vicissim contemplatione sustentet : quanto magis, affectuosissima, tuam animam, cui totus jam mundus viluit, cui extra Deum nil sapiebat, delectabat nihil, quæ incessabiliter cœlestibus inhiabat, ad Filium suspirabat, suavissimis interim contemplationibus fovit, illustrationibus confortavit, atque præambulis quibusdam dulcedinibus affecit? Tanta, o Virgo optima, suavissima Maria, internæ gratiæ tuæ in vultu et gestu splendebat relucentia, tantus in verbo omnique actu sapientiæ tuæ candor emicuit, sic demum exterius interior virtus tua processit atque resplenduit, ut ex ipso tuo contuitu, ex sermonum tuorum auditu, ex totius quoque vitæ tuæ contemplatu, christianæ fidei evidenter veritas te cernentibus pateret.
Amplius, quum patiente Filio ipsa vehementissime compassa fuerit, glorificato eo, ipsius quoque gloriam quodammodo inchoari par erat ; jamque universa mundi hujus ipsa supergressa, extra dilectum unicumque Filium nil amavit, nil intendit, nil admisit. Non defuit Matri Dei Unigenitus ; ipsumque suum venerandissimum templum, amantissimum ac præelectum sacrarium, et æternæ Trinitatis præclarissimum triclinium, Spiritus Sanctus indesinenter inhabitavit atque possedit, irradiavit, itemque implevit, lætificavit, custodivit, erexit.
DE PRÆCONIO
ET DIGNITATE MARIÆ LIBER TERTIUS
Footnotes
Chapter 71 of 110