Proœmium
UNA est columba mea, perfecta mea. Cant. vi, 8.
Sexaginta nempe exsistentibus reginis, octogintaque concubinis, atque innumerabilibus adolescentulis, una dumtaxat exstat amantissima, una sola singularis sponsa, simplicissima columba; et item tamen in genere totaliter perfecta: quippe quæ tota pulchra est, et maculam penitus non habet.
Siquidem cœlestis ille, superamabilis dulcissimusque sponsus, multas habet dilectas. Oleum namque effusum nomen ejus: ideoque adolescentulæ dilexerunt eum. Verumtamen inter eas ordo consistit. Sunt enim earum aliquæ incipientes, nondumque spirituales, zelum quidem sponsi habentes, atque ei per fidem Baptismique gratiam unitæ, sed quodammodo animales adhuc censentur; et harum numerus copiosior est. Denique ceteræ perfectiores proficientesque exsistentes, jam sponsum spiritualiter imitari atque appetere edoctæ sunt. Verumtamen necdum affectus earum mere sincerus et liber atque in dilecto stabilitus est. Et hæ pauciores quidem sunt; et concubinæ perhibentur: quoniam non continuo, sed vicissim sponsi fruuntur cupitis itemque mundissimis amplexibus; demum nec ei admodum familiares aut secretariæ sunt. Igitur aliæ perfectæ sunt et mere spirituales: quarum reformatæ sunt affectiones, mens quoque libera atque absoluta; quæ sibi ac proprio animo dominari, et sponso ipsi subdi itemque parere didicerunt; adulterinas quoque extraneasque delicias non suscipientes, sponsi sui purissimis dumtaxat cupiunt recreari dulcedinibus. Hæ autem paucissimæ sunt, atque reginæ censentur: quippe quæ regnum decoremque sæculi, sponsi sui amore spreverunt. Sunt insuper perfectæ, præsertim aliarum respectu. Verumtamen per habitudinem ad unicam illam singularemque sponsam, virginem ac matrem, ipsæ quoque imperfectæ reputandæ sunt. Nempe de ea profari orsus Filius sponsus: Sicut lilium (inquit) inter spinas, sic amica mea inter filias.1 Uti equidem optime ab Hieronymo dictum memini, quemadmodum comparatione Dei nullus bonus, sic comparatione Mariæ nulla prorsus exstat perfecta, quamvis eximia existat.
Igitur, quoniam in præsentis editionis libro primo, de dignitate atque præconiis Mariæ ad ipsius virgineam deificatamque carnem potissime spectantibus, in secundo quoque de incomparabili ejus sapientia pro viribus disserui, jam nunc de virtutibus ejus æquo ordine tractare incumbit.
Sed, uti sæpe olim fassus sum, sic indignus, heu!2 itemque inidoneus, et (ut formido) improbus quoque et contemnendus laudator exsisto. Sanctissimam namque atque mundissimam, universarum etiam virtutum plenitudine illustrem, a vili vitiosoque homuncione laudari, hoc præsertim laudandi modo, non decet. Tremendum enim ne lector ex ipsius scripto non jam ædificetur et accendatur, sed scandalizetur magis, potiusque obtenebretur, utputa occasionem minus digne cogitandi atque laudandi exinde de præstantissima trahens. Quid igitur agam? Si procedo, præsumptuosus videor; si cesso, temerarius: cur namque quod perficere nequeo, inchoare volebam?
Sed en consolatio consiliumque occurrunt. Domina enim mea, quanquam sit sublimis et magna, est nihilo minus mitis et pia, humilis et affectuosa; denique, miserationes ejus super omnia opera ejus. Eia ergo, egene et pauper, si deiformem, superexaltatam et Dominam laudare affarique metuis, cur utique benignissimam et item humillimam formidas? Quamvis nempe non sit speciosa laus in ore peccatoris, cor tamen contritum et humiliatum misericordissima superdulcisque Virgo non despicit. Igitur imperfectum ac insufficientiam tuam confitens atque perpendens, in ipsius quoque clementia sicut ab exordio confidens, securus prosequere quod restat. Si enim laudaveris, quanquam non ut ipsa digna est, sed ut tu vales, spero quia acceptum sit ei.
Nunc ergo, o præcordialissima et revera omnino suavis atque decora delectabilisque Maria, clementissime maternaliterque adesto, et quæ universæ sanctitatis Fontem peperisti, de ipsa virtutum tuarum plenitudine, gratiarum mihi rivos influe, ut te, o Domina, mens mea virtuose sequatur, os veraciter laudet, et ipsa demum vita tota omnisque sensus honoret.
Footnotes
Chapter 72 of 110