Skip to the text

Articulus 21

Quam eminenter prædicantis sui Filii doctrinam præ ceteris intellexerit Virgo præstantissima.

QUI habet aures audiendi, audiat.1 Jesus hoc dicens, cordis utique aures requirebat. Non enim omnes verba ejus ceperunt; sed neque Apostoli, quibus Christus : Adhuc (inquit) et vos sine intellectu estis ?2 Verumtamen sermo ob cujus obscuritatem ad sciscitandum inducti fuerunt, illamque Christi increpationem perpessi sunt, difficultatem aut nullam aut paucam complectitur. Sic nempe disseruit Salvator: Non quod intrat in os, coinquinat hominem ; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.3 Ob cujus verbi obscuritatem, ipse quoque princeps Apostolorum Christum affari orsus :4 Edissere (ait) nobis parabolam hanc. Quod si hoc verbum eisdem absconditum erat, quanto magis alia utique altiora itemque spiritualiora, surda mente carpebant ? Denique, quum eis instantem sibi passionem passionisque maneriem ubertim patenterque insinuasset, Ecce (inquiens) ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et tradent eum gentibus ad illudendum ; illi non intellexerunt.5 Porro, tandem aliquando concipiens Petrus quoniam se crucifigendum Christus assereret, sumens eum seorsum, increpabat, dicens :6 Absit a te, Domine ; non erit hoc tibi. Cujus mox insipientiam Christus denudans : Vade (inquit) post me, satana, quia non sapis ea quæ Dei sunt.78 Præterea, discipulus quem diligebat Jesus, propriam ante passionem ignorantiam fassus, de se ipso loquens, Nondum (ait) sciebat Scripturas, quia oportebat Christum a mortuis resurgere :9 quum tamen Dominus id ipsum toties, tamque manifeste, tempore quoque passionis, eis contestatus fuisset. In quo multa eorum claret simplicitas.

Si autem in his absque intellectu fuere, non mirandum reor, si in divinioribus caligabant, ut est illud :1011 Ego et Pater unum sumus ;12 et, Antequam Abraham fieret, ego sum ; et, Omnia quæ facit Pater, hæc et Filius similiter facit ; et, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso ;1314 et, Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum ;1516 et, Omnia quæ habet Pater, mea sunt ; et quod de Spiritu loquens ait : Ille de meo accipiet. Denique non mirum, si dum se Christus ad Patrem jam redire innueret, responderit ei Thomas :17 Domine, nescimus quo vadis ; atque post pauca Philippus : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.18

Hæc ideo dixerim, ut ex discipulorum ignorantia Matris benedictæ innotescat sapientia : unum quippe contrariorum cognoscitur per reliquum. Si itaque ea quæ de docili ingeniosaque sanctissimæ Virginis mente, de studioso ipsius intellectu præclaraque sapientia jam nunc præosten sa sunt, denuo intendas, elucescet (ni fallor) nihil modo prætactum, splendidissimo ejus animo obscurum ignotumque exstitisse.192021 Demonstratum est equidem, si rite memini, quod eminenter in Christo suo filio unitatem personæ dualitatemque naturæ cognoverat, ejus quoque divinitatem contemplata fuerit. Denique, etsi ipsa non semper interfuerit, nec cuncta audierit quæ modo allegata sunt, eo saltem tempore quo secundum Evangelii tenorem a Christo dicta sunt (quædam namque Apostolis seorsum atque post cœnam novissimam dixisse describitur), Mariæ nihilo minus ea constabant : quia aut alias ab ore Unigeniti sui ea audivit, aut certe interna inspiratione didicit.

Footnotes

  1. Matth. XI, 5; xin, 9. ↩

  2. Matth. XV, 16. ↩

  3. Ibid. 11. ↩

  4. Ibid. 15. ↩

  5. Matth. XX, 18, 19; ↩

  6. Luc. XVIII, 31-34. ↩

  7. Matth. XVI, 22. ↩

  8. Ibid. 23. ↩

  9. Joann. XX, 9. ↩

  10. Joann. VIII, 58. ↩

  11. Joann. X, 30. ↩

  12. Joann. V, 19. ↩

  13. Ibid. 26. ↩

  14. Joann. XVI, 15. ↩

  15. Joann. VI, 44. ↩

  16. Joann. xvi, 14. ↩

  17. Joann. XIV, 5. ↩

  18. Ibid. 8. ↩

  19. Matth. XI, 5; XIII, 9. ↩

  20. lib. I, art. XXXVI. Cant. VIII, 1, 2. ↩

  21. art. VII. ↩

Chapter 64 of 110