Skip to the text

Articulus 9

Qualiter Christo Filio Virgo Mater in mundi redemptione cooperata intelligenda est.

NON misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Verumtamen Creator altissimus atque æternus, qui omnia in sapientia fecit, humanam quoque salutem sapientissime reparavit, ut quemadmodum vir non sine cooperante femina mundum occidit, sic nec absque concausante muliere vir mundum redimeret.

Non tamen sic Christo salvatori Mariam cooperatam reor tanquam ille non suffecerit. Suffecit prorsus, penitusque supersuffecit: quippe cujus satisfactionis pars millesima omnino erat digna, ac superidonea exsistebat. Nihilo minus utique multis rationibus Christo cooperata mundique salvatrix fertur Maria. Primo quidem, quoniam eum qui orbem refecit ipsa concepit et edidit, lactavit et fovit: et scimus quia quod est causa causæ, est causa causati. — Si autem objeceris, quoniam pariformiter et mundi creatrix dici posset: eum nempe qui mundum condidit, ipsa genuit. Respondendum, Christo actum creationis ex divinitate competere, quam non ex Maria sumpsit, sed per quam eam quoque creavit. Porro satisfactio, humanitatis est idoneitas tantum, itemque efficacia satisfactionis istius ab unita divinitate emanat. Humanitatem vero ex Virgine suscepit: ideoque non creatrix mundi, sed salvatrix dici potest.

Denique salvatrix orbis appellatur, non propter efficientiam, quoniam nec salutem nec gratiam ipsa efficit; sed propter subventionem: quia gratiam felicitatemque nobis precatur atque procurat. Rursus, quoniam mediatrix mundi facta est, eosque denuo reparat qui a Filii sui gratia per ingratitudinem prolapsi sunt, miserrorum exsistens refugium, spes peccatorum, desperatorumque singulare præsidium; non inepte misericordiæ mater liberatrixque sæculi nominanda est. Quot per eam perditi et pene aut certe totaliter desperati redempti sunt? Quot demum ipsius prece ac gratia, a sæculi iniquitate, inferi quoque voragine, liberatos se præservatosque lætantur?

Chapter 52 of 110