Articulus 5
De incomparabili sapientia divinæ Genitricis.
DIVITIÆ salutis, sapientia et scientia; timor Domini ipse est thesaurus ejus. Est autem sapientia, divinorum contemplatio; estque bipartita, quoniam una naturalis est ac philosophica, alia vero supernaturalis et theologica: de qua jam præsertim intendo. Denique salutem, felicitatem intelligo: cujus ob id sapientia atque scientia appellantur divitiæ, quoniam salus vera eas complectitur ac possidet, et item egena indecoraque sine ipsis existit; si vero plena est, in ipsa exuberant, ab eaque emanant. Quemadmodum vero sapientia ad divina, sic ad inferiora atque humana spectat scientia. Unde, quum vera salus in Dei visione principaliter, secundario autem in creaturarum speculatione consistat, nedum sapientia, sed et scientia quoque ad salutis divitias pertinet. Insuper, uti jam consummata Mariæ felicitas, quam nunc in patria adepta est, universorum post Deum Filium beatitudinem electorum vehementissime transcendit; sic illa quoque inchoata felicitas quam in via olim sortita exstitit, inter viatores incomparabilis fuit: ipsius ergo divitiæ, sapientia itemque scientia, proportionaliter fuerunt.
Præterea, in omni genere, primum est potissimum et per se; quod vero illi propinquius, hoc et similius. Christus autem, illuminationis mundi universalis causa est. Erat enim lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.1 Ideoque sapientissimum ipsamque sapientiam eum esse, fidelium neminem latet. Porro illuminationis mundi concausam primam summamque cooperatricem fore Mariam, doctis elucescit. Quemadmodum itaque Filio Deo proxima est et maxime cooperans, sic, si rite concludo, ipsi quoque simillima erat, et in sapientia post eum prima. At vero, homo contemplativus atque theoricus, amantissimus est Deo. Amantissima ergo ac præelectissima Dei, altissima theoria non caruit.
Adhuc autem, quemadmodum magnus et divinus Dionysius ait, superessentialis Divinitas sensibili huic soli hinc comparatur, quoniam instar solaris luminis omnibus se communicat, cunctisque supereffluens, universorum capacitates adimplet;2 et demum quo quid influxionis suæ capacius fuerit, eo copiosius divinæ illi illustrationis radios infundit. Quid autem supernæ instructionis sic capax ut mens Mariæ? Quippe quæ summæ tranquillitatis atque virtutis, docibilis ac munda, itemque ab omni culpa et perturbatione erat aliena. Ideoque supermunificentissima Divinitas ejus utique menti plenissima sapientiæ fluenta, theoriæque rivos, exuberantissime communicavit.
Footnotes
Chapter 48 of 110