Skip to the text

Articulus 10

Quam convenienter mundi illuminatrix Maria nominetur.

UNIGENITUS Dei: Ego (inquit) sum lux mundi.1 O lampas splendidissima, divinitus illustrata, lucerna ardens et lucens, cœlitus accensa, Spiritus Sancti radiis transfixa, Maria celeberrima, quæ intra virginea castissimaque viscera lumen superclarum gestabas, cujus splendore omnia intima tua instar solis in se ipsis rutila micabant, luceque mundissima intrinsecus venusta fuerunt!2 Quantum, o Domina, mundo contulisti, dum lumen illud desideratum sedentibus in tenebris sæculi atque in umbra mortis suspirantis limbi produxisti!34 Ipse quippe, o supercœlestis Imperatrix, sol est justitiæ, salus mundi, fons scientiæ, sapientia et virtus Patris. Lex nempe per Moysen data est; veritas autem et gratia per Jesum Christum facta est. Per hunc, tuis semper et ubique mediantibus subvenientibusque meritis ac precibus, divinam altissimamque theoriam didicimus, mysticam quoque ac supernaturalem theosophiam suscepimus. Talem denique tantamque ab ipso sapientiam sortiti sumus, cui non est alia æqualis: quippe cui ceteræ omnes subsunt atque deserviunt.

Hæc tanta per te et ex te, o Regina lætissima, nos fatemur adeptos, dum eum nobis effudisti qui est vapor virtutis Dei, et emanatio quædam claritatis omnipotentis Dei sincera, in quam inquinatum nil incurrit:5 candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. Et quum sit una, omnia potest; et permanens in se, omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Verumtamen, quoniam impossibile est aliter nobis splendere divinum radium, nisi variis sensibilium obtectum velaminibus formarum, ex Maria habitum formamque Dei Unigenitus induit qua applicari nobis connaturalius potuit. O Mater illuminatoris et illustratoris mentis meæ, ex qua Veritas æterna processit, illustra faciem tuam super servum tuum, unicique tui Filii luci sincerissimæ me semper inhærere dignissimis atque maternis tuis precibus adipiscere.6

Footnotes

  1. ann. I, 17. ↩

  2. ann. I, 17. ↩

  3. Luc. I, 79. ↩

  4. Luc. I, 79. ↩

  5. VII, 27. ↩

  6. Ps. XXX, 17. ↩

Chapter 53 of 110